Charter Document - 00830024
Charter Number: | 00830024 |
---|---|
Cartulary Title: | Annals of the Hospital of St. Wulstan [Worcester] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1260 - 1270 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Agnes in plena viduitate mea dedi et concessi et [] carta mea confirmaui Waltero filio meo quoddam mesuagium cum omnibus pertinentiis [] Wygornie quod dedit michi Osbertus filius [] ecclesie illud scilicet quod iacet inter curiam Hospitalis Sancti Wlstani ex vna parte et terram Viviani ex altera parte quod extendit se a viuario [] Sancti Wlstani in longitudine usque ad [] Et omne jus quod habeo uel habere potero in prefatum mesuagium cum pertinentiis predicto Waltero filio meo quiete clamaui Et vt hec omnia perpetue stabilitatis robur optineant fide interposita confirmaui et ad maiorem securitatem hoc scriptum sigilli mei impressione corroboraui Hiis testibus Ricardo le Blund Radulfo socio tunc prepositis Wygornie Johanne Comyn Ada senescallo P[]lle Ricardo de More Roberto de Byam juuene Philippo [] le attiler Galfrido filio Baldrich Willelmo filio eius Osberto scelario Ricardo de Ber[]nd tunc clerico Wygornie et multis aliis