Charter Document - 00820062
Charter Number: | 00820062 |
---|---|
Cartulary Title: | Dodnash Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Gipiswic[] a die sancti Michaelis in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis duodecim coram Martino de Patershill decano sancti Pauli London[] Stephano de Segrave Thoma de Heyden Willelmo de Insula Willehno de London[] iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum de Pavily et Aliciam uxorem eius petentes et Iordanum priorem de Dodenes tenentem de triginta acris terre cum pertinentiis in Burcholt et inter eosdem Robertum et Aliciam petentes et Thomam Lochon tenentem de duabus acris prati cum pertinentiis in Straford unde recognitio assise mortis antecessorum summonita fuit inter eosdem in eadem curia scilicet quod predicti Robertus et Alicia remiserunt et quietum clamaverunt de se et de heredibus ipsius Alicie predicto priori et successoribus suis et ecclesie de Dodenes[] et predicto Thome et heredibus suis totum ius et clameum quod habuerunt in tota predicta terra et prato cum pertinentiis in perpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia predicti prior et Thomas dederunt predictis Roberto et Alicie duas marcas argenti