Charter Document - 00820038

Charter Document - 00820038


Charter Number: 00820038
Cartulary Title: Dodnash Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1234
Date type: Internal, Feast, Regnal, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Gipewic[] die lune proxima post octabas sancti Martini anno regni regis Henrici filii regis Iohannis nonodecimo coram Thoma de Multon Roberto de Lexinton Oliveru de Vallibus Ada filio Willelmi et Roberto de Bellocampo iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Rannulfum Fabrum et Edytham uxorem eius [et] Hamonem Ened et Aviciam uxorem eius petentes et Iordanum priorem de Dodenash tenentem de quinque acris terre cum pertinentiis in Benetleg[] unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Rannulfus et Edyth Hamo et Avicia remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsarum Edyth et Avicie predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue de Dodenash totum ius et clamium quod habuerunt in tota predicta terra cum pertinentiis suis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia idem prior dedit predictis Rannulpho et Edyth Hamoni et Avicie quindecim solidos sterlingorum

Source (click image below to view full size)