Charter Document - 00820012
| Charter Number: | 00820012 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Dodnash Priory Charters |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1196 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in crastino sancti Bricii anno regni regis Ricardi viii coram H Cantuariensi archiepiscopo Radulfo de Hereford[] archidiacono Simone de Pateshull[] magistro Toma de Husseburn Ricardo de Heriard Ogero filio Ogeri tunc iusticiariis et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Mauricium de Dodenesse petentem et Wimerum capellanum tenentem de tota terra que fuit Willelmi filii Hervei fratris eiusdem Mauricii cum pertinentiis suis in Dodenesse unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Mauricius de Dodenesse dimisit et quietum clamavit predicto Wimero capellano et viris religiosis ibidem Deo et beate Marie servientibus in liberam et puram et perpetuam elemosinam totum ius et clamium suum quod habuit in predicta terra que fuit predicti Willelmi cum pertinentiis suis in predicta villa de Dodenesse de se et heredibus suis imperpetuum Et pro hac fine et concordia et quieto clamio predictus Wimerus dedit predicto Mauricio quadraginta marcas argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in crastino sancti Bricii anno regni regis Ricardi viiidate coram H Cantuariensi archiepiscopo Radulfo de Hereford[] archidiacono Simone de Pateshull[] magistro Toma de Husseburn Ricardo de Heriard Ogero filio Ogeri tunc iusticiariis et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Mauricium de Dodenesse petentem et Wimerum capellanum tenentem de tota terra que fuit Willelmi filii Hervei fratris eiusdem Mauricii cum pertinentiis suis in Dodenesse unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Mauricius de Dodenesse dimisit et quietum clamavit predicto Wimero capellano et viris religiosis ibidem Deo et beate Marie servientibus in liberam et puram et perpetuam elemosinam totum ius et clamium suum quod habuit in predicta terra que fuit predicti Willelmi cum pertinentiis suis in predicta villa de Dodenesse de se et heredibus suis imperpetuum Et pro hac fine et concordia et quieto clamio predictus Wimerus dedit predicto Mauricio quadraginta marcas argenti
