Charter Document - 00810178

Charter Document - 00810178


Charter Number: 00810178
Cartulary Title: Earldom of Gloucester Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Will[elmu]s comes Gloucest[ri]e baronibus et ballivis et omnibus amicis et fidelibus suis salutem Sciatis me in honore dei et sancte dei genitricis ac perpetue virginis Marie concessisse et concedendo confirmasse inperpetuum ecclesie sancte Marie de Theukesburia omnes donationes et elemosinas quas Rob[ert]us filius Heymonis et Rob[er]t[u]s consul pater meus eidem ecclesie fecerunt videlicet in ecclesiis et in terris et decimis in pasturis et molendinis in pratis et pasturis et in bosco et in plano et in omnibus locis Volo itaque et precipio quod abbas et monachi omnes libertates et liberas consuetudines illas habeant de omnibus rebus quas predicti avus meus et pater meus eis dederunt et quod teneant meo tempore et inperpetuum omnia tenementa sua cum omnibus aysamentis ita bene et quiete et honorifice sicut melius et quietius et honorificentius temporibus predictorum meorum antecessorum tenuerunt et sit dominium illorum liberum ubique sicut dominium meum et homines illorum sicut homines mei Testibus hiis Reginaldo de Chainn Fulcone filio Warini Roelando de Viloniis Rog[er]o de Guuyz Pycardo clerico Pet[r]o de Saltemar[eis] Agellyno de Purbyka Ernaldo Brythono apud Warham anno ab incarnatione domini mcxl octavo ii idus Januar[ii]

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Will[elmu]s comes Gloucest[ri]e baronibus et ballivis et omnibus amicis et fidelibus suis salutem Sciatis me in honore dei et sancte dei genitricis ac perpetue virginis Marie concessisse et concedendo confirmasse inperpetuum ecclesie sancte Marie de Theukesburia omnes donationes et elemosinas quas Rob[ert]us filius Heymonis et Rob[er]t[u]s consul pater meus eidem ecclesie fecerunt videlicet in ecclesiis et in terris et decimis in pasturis et molendinis in pratis et pasturis et in bosco et in plano et in omnibus locis Volo itaque et precipio quod abbas et monachi omnes libertates et liberas consuetudines illas habeant de omnibus rebus quas predicti avus meus et pater meus eis dederunt et quod teneant meo tempore et inperpetuum omnia tenementa sua cum omnibus aysamentis ita bene et quiete et honorifice sicut melius et quietius et honorificentius temporibus predictorum meorum antecessorum tenuerunt et sit dominium illorum liberum ubique sicut dominium meum et homines illorum sicut homines mei Testibus hiis Reginaldo de Chainn Fulcone filio Warini Roelando de Viloniis Rog[er]o de Guuyz Pycardo clerico Pet[r]o de Saltemar[eis] Agellyno de Purbyka Ernaldo Brythono apud Warhamlocation anno ab incarnatione domini mcxl octavo ii idus Januar[ii]date