Charter Document - 00810114
Charter Number: | 00810114 |
---|---|
Cartulary Title: | Earldom of Gloucester Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1217 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ysabella comitissa Gloucest[r]ie dedi et concessi et presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie sancte Trinitatis London[ie] et canonicis ibidem deo servientibus pro anima Galfridi de Mandevill[a] comitis Essex[ie] quondam viri mei et pro anima mea et pro animabus patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum in puram et perpetuam elemosinam unam marcatam quieti redditus in terra et managio cum pertinentiis Quam videlicet terram et managium Godardus de Antiochia tenuit in parrochia sancti Laurentii apud Iudaysmu[m] in vico scilicet qui extenditur versus Westchep habend predictis canonicis libere et quiete integre et pacifice inperpetuum Recipiendo dictam marcam de tenentibus predicte terre ad duos terminos anni scilicet ad festum sancti Michael[is] dimidiam marcam et ad Pascha dimidiam marcam Volo autem ut marcata redditus distribuatur predictis canonicis ad pietantiam duobus terminis anni scilicet dimidia marca die anniversarii predicti Galfridi viri mei Et dimidia marca die obitus mei Et quoad vixero volo quod dimidia marca predicti redditus tribuatur ad pietantiam eorum canonicorum die sancte Kat[er]ine Concessi etiam quod predicti canonici libere compellant tenentes eiusdem feodi ad redditum illum solvendum terminis statutis sine alicuius impedimento Hanc autem marcatam quieti redditus ego Ysabella et heredes mei warantizabimus predictis canonicis contra omnes homines et feminas inperpetuum Et ut hec donatio mea rata sit et stabilis eam presenti carta et sigilli mei munimine roboravi Hiis test[ibus] Will[elm]o de Mandevill[a] comite Essex[ie] magistro Helya de Derham Iacobo de Calceo Egidio de Badelesm[er]e Ric[ardo] de Thany Will[elm]o de Tichisie Rog[ero] filio Rad[ulfi] Rad[ulfo] Alwy Andr[ea] Buckerel Rob[erto] de Antichia Ric[ardo] Gowel Ioh[ann]e de Sancto Neodo Thom[a] Pirun Ioh[ann]e de Swinesheved Ioh[ann]e de Lyesne Hug[one] de Sarterino Thurg Ioh[ann]e clerico apud London[iam] anno domini mcc septimo decimo
Markups
Names Markup:
Sciant presentes et futuri quod ego Ysabella comitissa Gloucest[r]ie dedi et concessi et presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie sancte Trinitatis London[ie] et canonicis ibidem deo servientibus pro anima Galfridi de Mandevill[a] comitis Essex[ie] quondam viri mei et pro anima mea et pro animabus patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum in puram et perpetuam elemosinam unam marcatam quieti redditus in terra et managio cum pertinentiis Quam videlicet terram et managium Godardus de Antiochia tenuit in parrochia sancti Laurentii apud Iudaysmu[m] in vico scilicet qui extenditur versus Westchep habend predictis canonicis libere et quiete integre et pacifice inperpetuum Recipiendo dictam marcam de tenentibus predicte terre ad duos terminos anni scilicet ad festum sancti Michael[is] dimidiam marcam et ad Pascha dimidiam marcam Volo autem ut marcata redditus distribuatur predictis canonicis ad pietantiam duobus terminis anni scilicet dimidia marca die anniversarii predicti Galfridi viri mei Et dimidia marca die obitus mei Et quoad vixero volo quod dimidia marca predicti redditus tribuatur ad pietantiam eorum canonicorum die sancte Kat[er]ine Concessi etiam quod predicti canonici libere compellant tenentes eiusdem feodi ad redditum illum solvendum terminis statutis sine alicuius impedimento Hanc autem marcatam quieti redditus ego Ysabella et heredes mei warantizabimus predictis canonicis contra omnes homines et feminas inperpetuum Et ut hec donatio mea rata sit et stabilis eam presenti carta et sigilli mei munimine roboravi Hiis test[ibus] Will[elm]o de Mandevill[a] comite Essex[ie] magistro Helya de Derham Iacobo de Calceo Egidio de Badelesm[er]e Ric[ardo] de Thany Will[elm]o de Tichisie Rog[ero] filio Rad[ulfi] Rad[ulfo] Alwy Andr[ea] Buckerel Rob[erto] de Antichia Ric[ardo] Gowel Ioh[ann]e de Sancto Neodo Thom[a] Pirun Ioh[ann]e de Swinesheved Ioh[ann]e de Lyesne Hug[one] de Sarterino Thurg Ioh[ann]e clerico apud London[iam]location anno domini mcc septimo decimodate