Charter Document - 00810091
Charter Number: | 00810091 |
---|---|
Cartulary Title: | Earldom of Gloucester Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1189 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ioh[an]nes comes Moreton[ie] omnibus ballivis et ministris suis Franc[is] et Angl[is] et Walensib[us] salutem Sciatis me divini amoris intuitu concessisse et presenti carta confirmasse ecclesie beati Pet[r]i Glouc[estrie] et ecclesie beatorum apostolorum Pet[r]i et Pauli et sancti Gutlaci He[r]eford[ie] et monachis ibidem deo servientibus quod ipsi et homines et servientes eorum sint liberi et quieti imperpetuum de tolneo et passagio et summagio et carreagio et conductu et passagio et pontagio per totam terram meam scilicet apud Bristoll[iam] et apud Kaerdifh et Novu[m] Burgu[m] et per totam aliam terram meam de omnibus rebus suis propriis quas vendiderint et de hiis que ad usus suos proprios emerint Quare volo et firmiter precipio ne aliquam molestiam vel gravamen eis inde faciatis vel si permittatis et eos manuteneatis et negotia eorum sicut mea propria promoveatis T[este] Rog[er]o de Plan[e] apud Wynton[iam]