Charter Document - 00810030

Charter Document - 00810030


Charter Number: 00810030
Cartulary Title: Earldom of Gloucester Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1172 - 1173
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Will[elmus] comes Gloec[estrie] dapifero suo et omnibus baronibus suis Franc[is] et Angl[is] et Walensibus salutem Sciatis me petitione et assensu Osb[er]ti de Pennard et heredum suorum scilicet Rob[erti] et fratrum eius concessisse et presenti carta confirmasse canonicis sancti Aug[ustini] de Brist[ou] pro salute anime mee et antecessorum meorum totum tenementum quod idem Osb[ertus] de me tenebat apud Pennard in perpetuam elemosinam quod Osb[ertus] coram me et coram baronibus meis eis dedit presentibus fratribus suis et hanc donationem concedentibus quibus etiam canonici recognitionem coram me de hac concessione dederunt scilicet singulis aureum unum Concessit etiam hanc donationem Will[elmu]s filius Rob[erti] iunioris fratris Osb[er]ti de Pennard et inde unum aureum coram me recepit Preterea Regin[aldus] filius Osb[erti] vii acras terre arabilis et unam acram prati et dimidiam quas ex donatione patris sui habebat in manu abbatis de sancto Aug[ustino] coram me reddidit et quietas clamavit et de hoc unum aureum coram me recepit Et ego pro salute anime mee et uxoris mee et Rob[erti] filii mei et antecessorum meorum per donavi et ex toto remisi predictis canonicis sancti Aug[ustini] inperpetuum omne servitium quod pertinet ad predictam terram de Pennard ut canonici cum hominibus suis de eodem tenemento liberi sint et quieti inperpetuum de exercitu de equitatione de custodia omnium castellorum meorum de operatione de scutagio de dono de taillagio de geldo de sum monitione de auxilio de omni exactione et seculari servitio Ea propter volo et firmiter precipio quod predicti canonici habeant et teneant predictum tenementum de Pennard in liberam et perpetuam elemosinam cum terris et hominibus in bosco et plano in viis et semitis in pratis et aquis et pascuis et in omnibus rebus ad idem tenementum pertinentibus bene et in pace libere et quiete et honorifice et integre cum predictis libertatibus quas ego eis concessi Hanc vero libertatem et concessionem feci predictis canonicis anno tertio post coronationem regis H[enrici] filii regis H[enrici] T[estibus] []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Will[elmus] comes Gloec[estrie] dapifero suo et omnibus baronibus suis Franc[is] et Angl[is] et Walensibus salutem Sciatis me petitione et assensu Osb[er]ti de Pennard et heredum suorum scilicet Rob[erti] et fratrum eius concessisse et presenti carta confirmasse canonicis sancti Aug[ustini] de Brist[ou] pro salute anime mee et antecessorum meorum totum tenementum quod idem Osb[ertus] de me tenebat apud Pennard in perpetuam elemosinam quod Osb[ertus] coram me et coram baronibus meis eis dedit presentibus fratribus suis et hanc donationem concedentibus quibus etiam canonici recognitionem coram me de hac concessione dederunt scilicet singulis aureum unum Concessit etiam hanc donationem Will[elmu]s filius Rob[erti] iunioris fratris Osb[er]ti de Pennard et inde unum aureum coram me recepit Preterea Regin[aldus] filius Osb[erti] viinumeral acras terre arabilis et unam acram prati et dimidiam quas ex donatione patris sui habebat in manu abbatis de sancto Aug[ustino] coram me reddidit et quietas clamavit et de hoc unum aureum coram me recepit Et ego pro salute anime mee et uxoris mee et Rob[erti] filii mei et antecessorum meorum per donavi et ex toto remisi predictis canonicis sancti Aug[ustini] inperpetuum omne servitium quod pertinet ad predictam terram de Pennard ut canonici cum hominibus suis de eodem tenemento liberi sint et quieti inperpetuum de exercitu de equitatione de custodia omnium castellorum meorum de operatione de scutagio de dono de taillagio de geldo de sum monitione de auxilio de omni exactione et seculari servitio Ea propter volo et firmiter precipio quod predicti canonici habeant et teneant predictum tenementum de Pennard in liberam et perpetuam elemosinam cum terris et hominibus in bosco et plano in viis et semitis in pratis et aquis et pascuis et in omnibus rebus ad idem tenementum pertinentibus bene et in pace libere et quiete et honorifice et integre cum predictis libertatibus quas ego eis concessi Hanc vero libertatem et concessionem feci predictis canonicis anno tertio post coronationem regis H[enrici] filii regis H[enrici] T[estibus] []