Charter Document - 00800128

Charter Document - 00800128


Charter Number: 00800128
Cartulary Title: A Collection of charters relating to Goring, Streatley and the neighborhood, 1181-1546
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1295
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Petrus de Stretle vicarius de Aldewurth dedi [] Willelmo Osebern de Stretle omnes terras et tenementa que tenui de Priore et Conventu de Hurle in Villa de Stretle cum omnimodis suis pertinenciis Habendas et tenendas omnes terras et tenementa predicta cum omnibus suis pertinenciis predicto Willelmo et heredibus suis vel suis assignatis de capitalibus dominis feodi per servicia que ad terras et tenementa illa pertinent facienda libere quiete bene pacifice et iure hereditario inperpetuum Ut autem hec mea donacio concessio et presentis carte mea confirmacio perpetue firmitatis robur optineat presentum cartam sigilli mea impressione roboravi Hiis testibus Domino Radulpho de Knyveton milite Johanne de la Croyz Thoma le Curtier Petro de Cutendene Waltero Goldhord Willelmo de la Putte Ricardo le Cras Waltero de Uverscumbe et allis Dat apud Stretle die mercurii in crastino sancti Luce ewangeliste anno regni Edwardi vicesimo tercio

Source (click image below to view full size)