Charter Document - 00800079

Charter Document - 00800079


Charter Number: 00800079
Cartulary Title: A Collection of charters relating to Goring, Streatley and the neighborhood, 1181-1546
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1308
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Walterus Benyn dedi [] Johanni Loveday et Sarre uxori eius et Johanni filio eorum duas solidatas et decem denarratas redditus cum pertinenciis in Garyngges percipiendas terminis consuetis provenientibus de quodam tenemento quod fuit Willelmi Paris in eadem villa quod quidam tenementum Johannes Sweteman et Christiana uxor eius et Johannes de Cruce tenent ad terminum vite sue ex dimissione mea per predictum servicium duorum solidorum et decem denariorum per annum habend et tenend predictum redditum duorum solidorum et decem denariorum predictis Johanni et Sarre et Johanni filio eorum et heredibus suis de corporibus Johannis et Sarre legitime procreatis de capitalibus dominis [] Et si contingat quod predicti Johannes Sarra et Johannes obierint sine herede [] tunc predictus redditus integre remaneat Ricardo filio Willelmi Loveday et heredibus [] Et si contingat quod predictus Ricardus obierit [] Et ego predictus Walterus et heredes mei et mei assignati warrantizabimus predictis Johanni et Sarre et Johanni filio eorum et heredibus suis predictis [] contra omnes gentes inperpetuum In cuius rei testimonium presentem cartam sigilli mei munimine duxi roborandum Hiis testibus Willelmo Loveday Ricardo Neuband Radulpho Loveday Johanne Mermyon Johanne Neel Willelmo de Wodekote Willelmo Sweteman et aliis Dat[] apud Garyngg[] die Lune proxima post festum translacionis sancti Thome martyris anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi primo

Source (click image below to view full size)