Charter Document - 00800078
Charter Number: | 00800078 |
---|---|
Cartulary Title: | A Collection of charters relating to Goring, Streatley and the neighborhood, 1181-1546 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1308 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Willelmus Dyngedale filius Ricardi Dyngedale dedi [] Johanni Loveday et Sarre uxori eius et Johanni filio eorum terciam partem unius mesuagii tres acras et dimidiam et unam rodam terre cum pertinenciis in Gethamton[] quarum una acra terre iacet atte Herewes et abuttat super pratum domini de Gethamtone et una dimidia acra terre abuttat super campum de Garyngges super terram Roberti le Frankeleyn Et dimidia acra terre iacet supra viam inter terram Walteri le Frankeleyn et Henrici atte Wyteston[] Et una roda iacet iuxta terram Walteri Wade Et una dimidia acra terre iacet iuxta terram Walteri le Frankeleyn Et una roda iacet inter terram Priorisse et Walteri le Frankeleyn Et in Estfelde iacet dimidia acra iuxta viam regiam iuxta terram Walteri le Frankeleyn Et dimidia acra terre iacet apud Lyndore Et tercia pars unius acre terre iacet atte Menedoune habend et tenend predictam tertiam partem [] predictis Johanni et Sarre uxori eius et Johanni filio eorum et heredibus suis de corporibus Johannis et Sarre uxoris eius legitime procreatis de capitalibus dominis [] Et si contingat [] Et ego predictus Willelmus et heredes mei et mei assignati warrantizabimus predictis Johanni et Sarre et Johanni filio eorundem et heredibus suis predictis predictam terciam partem [] Et eciam [] contra omnes gentes inperpetuum In cuius rei [] Hiis testibus Willelmo Loveday Ricardo Neuband Radulpho Loveday Johanne Marmion Johanne Nel Willelmo de Wodekote Willelmo Sweteman et aliis Dat[] apud Garing[] die Lune proxima post festum sancte Trinitatis anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi primo