Charter Document - 00800036

Charter Document - 00800036


Charter Number: 00800036
Cartulary Title: A Collection of charters relating to Goring, Streatley and the neighborhood, 1181-1546
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1293
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Alicia filia et heres Walteri Belebouch[] de Goryngg[] in ligia potestate mea dedi [] Johanni filio meo juniori duas acras terre arrabilis quarum una acra iacet inter terram Stephani le Porter ex parte una et terram Agnetis Fabr[] ex parte altera in parvo campo de Goryngg[] et alia acra iacet inter viam que ducit de Goryngg[] versus Gathamton[] ex parte una et terram Alicie Nutr[icis] ex altera parte habend et tenend predictas duas acras terre cum suis pertinenciis predicto Johanni et heredibus suis seu assignatis de capitalibus dominis feodi illius libere quiete bene et in pace iure hereditario imperpetuum faciendo etiam eisdem dominis capitalibus omnia servicia inde debita et consueta Ego vero predicta Alicia et heredes mei vel mei assignati predictas duas acras terre cum pertinenciis predicto Johanni et heredibus suis vel suis assignatis ut predictum est contra omnes mortales warantizabimus aquietabimus et defendemus imperpetuum In cuius rei testimonium presentem cartam sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Willelmo Loveday de Goryngg[] Johanne Loveday Johanne Duryval Waltero Frankelayn Willelmo Sweteman et aliis Dat apud Goryngg[] die Jovis in festo Sanctorum septem fratrum martyrum anno Regni Regis Edwardi vicesimo primo

Source (click image below to view full size)