Charter Document - 00800005
Charter Number: | 00800005 |
---|---|
Cartulary Title: | A Collection of charters relating to Goring, Streatley and the neighborhood, 1181-1546 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1221 - 1222 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Druval filius Willelmi de Druval concessi et presenti carta confirmavi Radulfo de Druval consanguineo meo dimidiam hidam terre cum pertinentiis in Garinges quam Robertus de Druval pater ipsius Radulfi tenuit in eadem villa tenend ipsi Radulfo et heredibus suis de me et heredibus meis libere et quiete reddendo annuatim mihi et heredibus meis duos solidos scilicet ad pascha duodecim denarios et ad festum sancti Michaelis duodecim denarios pro omni servicio ad me vel ad heredes meos spectante salvo forinseco Pra hac autem concessione et confirmatione dedit mihi prefatus Radulfus duas marcas argenti Ego vero Robertus et heredes mei prefatam terram cum pertinenciis iamdicto Radulfo et heredibus suis contra omnes homines warantizabimus Facta autem fuit hec concessio et confirmatio regni regis Henrici filii regis Johannis anno sexto Hiis testibus Willelmo de Sutton Willelmo de Cleft[un] Waltero Walensi Bartholomeo Belebuche Waltero de Ulvedene Randulfo militis filio Randulfo Musard Johanne preposito Jordano Purchaz Lucas presbitero Et multis aliis