Charter Document - 00792037
Charter Number: | 00792037 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Redvers Family and the Earldom of Devon [Devon] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Robertus comes Mellenti me dimisi de omnibus terris meis tam in Francia quam in Normannia et in Anglia ubicumque fuerint et illas omnes terras meas ubicumque fuerint cum omnibus pertinentiis quicumque illas teneat vel possideat ex toto reliqui Mabirie filie mee uxori Willelmi comitis de Insula et ipsi tanquam heredi meo propinquiori hac presenti carta mea confirmavi ut de illis integre faciat sicut de suis propriis et suis dominicis terris hominibus et reditibus ita quod in illis nichil reclamare potero in tota vita mea nisi per suam liberam voluntatem Ut hoc autem ratum et inconcussum futuris temporibus perseveret presentem [cartam] sigilli mei munimine roboravi Actum [est] hoc anno Domini MCC quarto die beatorum apostolorum Philippi et Jacobi prima die Maii Hiis testibus Joanne de Pratellis Willelmo de Pratellis Gaufrido de Bosco Roberto de Freschenniis Hugone Croc Galtero de Brione Roberto filio Landrici Willelmo de Chaumont militibus Gaufrido priore Belliloci Osberto de Bosco Roberto Grandi et multis aliis
Markups
Names Markup:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Robertus comes Mellenti me dimisi de omnibus terris meis tam in Francia quam in Normannia et in Anglia ubicumque fuerint et illas omnes terras meas ubicumque fuerint cum omnibus pertinentiis quicumque illas teneat vel possideat ex toto reliqui Mabirie filie mee uxori Willelmi comitis de Insula et ipsi tanquam heredi meo propinquiori hac presenti carta mea confirmavi ut de illis integre faciat sicut de suis propriis et suis dominicis terris hominibus et reditibus ita quod in illis nichil reclamare potero in tota vita mea nisi per suam liberam voluntatem Ut hoc autem ratum et inconcussum futuris temporibus perseveret presentem [cartam] sigilli mei munimine roboravi Actum [est] hoc anno Domini MCC quarto die beatorum apostolorum Philippi et Jacobi prima die Maiidate Hiis testibus Joanne de Pratellis Willelmo de Pratellis Gaufrido de Bosco Roberto de Freschenniis Hugone Croc Galtero de Brione Roberto filio Landrici Willelmo de Chaumont militibus Gaufrido priore Belliloci Osberto de Bosco Roberto Grandi et multis aliis