Charter Document - 00790105

Charter Document - 00790105


Charter Number: 00790105
Cartulary Title: Charters of the Redvers Family and the Earldom of Devon [Devon]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1211
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Dorset in crastino Cynerum anno regni regis johannis xii coram ipso domino rege Simone de Pateshull[] Jacobo de Poterne Henrico de Ponte Aldemer[] Roberto de Aumar[] Rogero Huscarl[] iusticiis et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum de Reveres comitem Devon[] petentem per Willelmum Baucan positum in loco suo ad lucrandum vel perdendum et Hawisiam de Reveres tenentem per Gaufridum Lohereng positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de manerio de Ebrictinton[] cum pertinentiis unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Hawisia recognovit predictum manerium cum pertinentiis esse ius ipsius Willelmi et illud remisit et quietum clamavit de se [et] heredibus suis predicto Willelmo et heredibus suis imperpetuum et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia predictus Willelmus concessit eidem Hawisie manerium de Huneton[] cum omnibus pertinentiis suis tenend eidem Hawisie tota vita sua de ipso Willelmo et heredibus suis quietum de omni servicio exceptis placitis et talliagiis burgi qui est in manerio de Huneton[] que idem Willelmus retinet sibi et heredibus suis ita quod ipsa nec implacitabit nec talliabit homines manentes in burgo illo et post decessum ipsius Hawisie predictum manerium de Huneton[] cum pertinentiis reverteret ad ipsum Willelmum et ad heredes suos quietum de heredibus ipsius Hawisie imperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Dorset in crastino Cynerum anno regni regis johannis xiidate coram ipso domino rege Simone de Pateshull[] Jacobo de Poterne Henrico de Ponte Aldemer[] Roberto de Aumar[] Rogero Huscarl[] iusticiis et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum de Reveres comitem Devon[] petentem per Willelmum Baucan positum in loco suo ad lucrandum vel perdendum et Hawisiam de Reveres tenentem per Gaufridum Lohereng positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de manerio de Ebrictinton[] cum pertinentiis unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Hawisia recognovit predictum manerium cum pertinentiis esse ius ipsius Willelmi et illud remisit et quietum clamavit de se [et] heredibus suis predicto Willelmo et heredibus suis imperpetuum et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia predictus Willelmus concessit eidem Hawisie manerium de Huneton[] cum omnibus pertinentiis suis tenend eidem Hawisie tota vita sua de ipso Willelmo et heredibus suis quietum de omni servicio exceptis placitis et talliagiis burgi qui est in manerio de Huneton[] que idem Willelmus retinet sibi et heredibus suis ita quod ipsa nec implacitabit nec talliabit homines manentes in burgo illo et post decessum ipsius Hawisie predictum manerium de Huneton[] cum pertinentiis reverteret ad ipsum Willelmum et ad heredes suos quietum de heredibus ipsius Hawisie imperpetuum