Charter Document - 00790098

Charter Document - 00790098


Charter Number: 00790098
Cartulary Title: Charters of the Redvers Family and the Earldom of Devon [Devon]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1202
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Viribus venerabilibus abbati et priori de Hida et priori de Sirebornia Willelmus de Vernone comes Devonie et barones et milites de insula salutem in Domino Ne eum qui veritas est delinquere crederemur si veritati testimonium requisiti non perhiberemus hinc est quod de causa cognitioni vestre a sede Romana commissa que vertitur inter dominum abbatem et conventum de Lira et Thomam Griffin personam ecclesie de Fresewatere super quadam terra in Fresewatere discretione vestre significamus quod recognitum fuit per preceptum domini regis sacramento duodecim liberorum et legalium hominum de insula ipsam terram super quam controversia est spectare de iure et ab antiquo tempore spectasse ad abbatiam de Lira et non ad ecclesiam de Fresewatere Nos vero de veritate bene sisi et certi ut sanctitati vestre veritas plenius innotescat illud idem quod verum est in Domino testificari dignum ducimus et testimonium nostrum sigillorum nostrorum appositione roboramus et probare parati sumus Valete in Domino

Source (click image below to view full size)