Charter Document - 00790091

Charter Document - 00790091


Charter Number: 00790091
Cartulary Title: Charters of the Redvers Family and the Earldom of Devon [Devon]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1194
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wynton die sabbati proxima post festum sancti Luce evangeliste anno regni regis Ricardi sexto coram Willelmo de Sancte Marie Ecclesia et Roberto abbate Malin et Ricardo de Heriet et magistro Thoma de Husseburn et Radulfo de Arden et magistro Johanne de Brideport et Gervasio de Niewebiri et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter Petrum priorem et conventum Cristeschurche petentes et comitem Willelmum de Vernoun tenentem de centum solidatis terre in Lymminton quam petierunt versus eum de dono comitis Baldewinii nepotis sui unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predictus comes Willelmus dedit et concessit quinque marcata terre in dominio et reditibus in manerio suo de Pideleton de se et heredibus eius predicto Petro priori et conventui et eorum successoribus in puram et perpetuam et liberam ab omni servicio elemosinam ita quod predictus comes Willelmus et heredes eius warantizabunt predictis priori et conventui predictas quinque marcata terre contra omnes homines et pro hoc dono et quieta concessione prefatus prior et conventus remiserunt et quietos clamaverunt predictos centum solidatos terre predicto comite Willelmo

Source (click image below to view full size)