Charter Document - 00790052
Charter Number: | 00790052 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Redvers Family and the Earldom of Devon [Devon] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1161 - 1162 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus comes Devon[] omnibus baronibus et hominibus et amicis suis francis et anglis salutem Sciatis me concessisse et carta mea confirmasse donationem quam Walterus filius Segar fecit ecclesie de Cristeschurche et canonicis regularibus ibidem Deo servientibus atque servituris in perpetuam elemosinam de terra sua de Cristeschurche et de Melneford et [similiter] concedo et confirmo concessionem quam Hugo Peverel qui predictam terram predicto Waltero pro servicio suo dedit fecit eidem ecclesie et volo et precipio quod predicta ecclesia predictam terram ita libere et quiete et honorifice et in pace teneat sicut Hugo Peverel carta sua confirmat Hiis testibus Roberto de Sancte Marie Glise Willelmo de Vern[] et aliis