Charter Document - 00790047
| Charter Number: | 00790047 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of the Redvers Family and the Earldom of Devon [Devon] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
| Date: | 1159 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo domino et patri suo Roberto Dei gratia Exoniensi episcopo et Exoniensis ecclesie capitulo universisque sancte Dei ecclesie filiis Ricardus comes Devonie salutem in Domino Noverit universitas vestra quod controversia que diu inter me et monacos de sancto Iacobo super ecclesia de Twivertona ventilata est in perpetuum sopita est medietas ecclesie Twivertona pro diviso ut in sequentibus exprimetur cum omnibus pertinentiis suis terris decimis oblationibus sepulturis capellis et omnimodis fructibus et obventionibus monasterio sancti Iacobi me Ricardo concedente et plenarium assensum prebente ac priorem predicti monasterii Alveredum me presentante episcopo mea donatione et per manus Roberti episcopi et eius investituram in perpetuum concessa atque donata est Altera vero medietas cum omnibus pertinentiis suis terris decimis oblationibus sepulturis capellis et omnimodis fructibus et obventionibus ecclesie ministerio in perpetuum reservata est ita ut in ea per episcopi vel archidiaconi Exoniensis donationem et investituram me Ricardo comite vel aliquo meo successore eligente ac presentante duo clerici ordinentur et constituantur qui perpetuo ecclesie ministerio et parrochianorum spiritualibus necessitatibus assidue deputati omnium episcopalium consuetudinum onera in se suscipiant atque perficiant ita tamen ut Willelmus frater Alexandri quondam decani et Willelmus de Manaleche et Sewacher frater eius qui in presentiarum illam medietatem possident huius nove conventionis onere non graventur Monachi veto prefate medietatis integra perceptione contenti omnium episcopalium consuetudinum immunitate gaudentes orationi vacent et quieti ministrandi vel non ministrandi in ecclesia liberam habentes potestatem Medietas que in monacorum ius et possessionem cessit integre continet iiii portiones quarum duas a multis retro temporibus possedit Alexander quondam decanus quas et Walterio filio eius monachi concesserunt tenend quoad vixerit pro marca argenti annuatim solvenda monasterio sancti Iacobi in duobus terminis in Natale et in festo sancti Iohannis iuris iurandi religione monachis ab eodem Walterio prestita super fidelitate in predicta possessione monachis servanda et exhibenda Reliquas vero duas Pagano capellano concesserunt in vita sua tenend pro dimidia marca in eisdem terminis monachis solvenda eadem fidelitatis iuratoria cautione prestita Preterea concessi atque per manum Roberti episcopi donavi sepedictis monachis sancti Iacobi totam terram et totum boscum de Cotteleh et forestarium nomine Robertum cum omni possessione sua mobili et immobili sola michi usuaria necessitate retenta ad exclusam piscarie mee ad caulas proprias reficiendas ita ut nec michi nec alicui successorum meorum aliquid inde vendere aut donare liceat Monachis vero plenarium dominium et possessio atque omnis usus concessus et donatus est excepto eo quod boscum eradicare et in novalia convertere non licebit Facta est autem hec compositio anno ab incarnatione Domini mclix in vigilia assumptionis sancte Marie apud Sulfertonam his testibus magistro Bartholomeo archidiacono Exon[] magistro Ricardo filio Renif Ricardo canonico Plintoni Daniele monacho Ricardo priore Bard[] Sewardo monacho magistro Baldewino filio Hugonis Aalardo clerico comitis Ricardi Reinn[] Baldewino Ricardo de Dustanvilla clericis episcopi Willelmo clerico comitis Roberto decano Twivertone Rodberto Golloc Roberto de Vallibus Nicolao de Tuverrtona et multis aliis
Markups
Names Markup:
Reverendo domino et patri suo Roberto Dei gratia Exoniensi episcopo et Exoniensis ecclesie capitulo universisque sancte Dei ecclesie filiis Ricardus comes Devonie salutem in Domino Noverit universitas vestra quod controversia que diu inter me et monacos de sancto Iacobo super ecclesia de Twivertona ventilata est in perpetuum sopita est medietas ecclesie Twivertona pro diviso ut in sequentibus exprimetur cum omnibus pertinentiis suis terris decimis oblationibus sepulturis capellis et omnimodis fructibus et obventionibus monasterio sancti Iacobi me Ricardo concedente et plenarium assensum prebente ac priorem predicti monasterii Alveredum me presentante episcopo mea donatione et per manus Roberti episcopi et eius investituram in perpetuum concessa atque donata est Altera vero medietas cum omnibus pertinentiis suis terris decimis oblationibus sepulturis capellis et omnimodis fructibus et obventionibus ecclesie ministerio in perpetuum reservata est ita ut in ea per episcopi vel archidiaconi Exoniensis donationem et investituram me Ricardo comite vel aliquo meo successore eligente ac presentante duo clerici ordinentur et constituantur qui perpetuo ecclesie ministerio et parrochianorum spiritualibus necessitatibus assidue deputati omnium episcopalium consuetudinum onera in se suscipiant atque perficiant ita tamen ut Willelmus frater Alexandri quondam decani et Willelmus de Manaleche et Sewacher frater eius qui in presentiarum illam medietatem possident huius nove conventionis onere non graventur Monachi veto prefate medietatis integra perceptione contenti omnium episcopalium consuetudinum immunitate gaudentes orationi vacent et quieti ministrandi vel non ministrandi in ecclesia liberam habentes potestatem Medietas que in monacorum ius et possessionem cessit integre continet iiii portionesnumeral quarum duas a multis retro temporibus possedit Alexander quondam decanus quas et Walterio filio eius monachi concesserunt tenend quoad vixerit pro marca argenti annuatim solvenda monasterio sancti Iacobi in duobus terminis in Natale et in festo sancti Iohannis iuris iurandi religione monachis ab eodem Walterio prestita super fidelitate in predicta possessione monachis servanda et exhibenda Reliquas vero duas Pagano capellano concesserunt in vita sua tenend pro dimidia marca in eisdem terminis monachis solvenda eadem fidelitatis iuratoria cautione prestita Preterea concessi atque per manum Roberti episcopi donavi sepedictis monachis sancti Iacobi totam terram et totum boscum de Cotteleh et forestarium nomine Robertum cum omni possessione sua mobili et immobili sola michi usuaria necessitate retenta ad exclusam piscarie mee ad caulas proprias reficiendas ita ut nec michi nec alicui successorum meorum aliquid inde vendere aut donare liceat Monachis vero plenarium dominium et possessio atque omnis usus concessus et donatus est excepto eo quod boscum eradicare et in novalia convertere non licebit Facta est autem hec compositio anno ab incarnatione Domini mclix in vigilia assumptionis sancte Mariedate apud Sulfertonamlocation his testibus magistro Bartholomeo archidiacono Exon[] magistro Ricardo filio Renif Ricardo canonico Plintoni Daniele monacho Ricardo priore Bard[] Sewardo monacho magistro Baldewino filio Hugonis Aalardo clerico comitis Ricardi Reinn[] Baldewino Ricardo de Dustanvilla clericis episcopi Willelmo clerico comitis Roberto decano Twivertone Rodberto Golloc Roberto de Vallibus Nicolao de Tuverrtona et multis aliis
