Charter Document - 00790026
Charter Number: | 00790026 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Redvers Family and the Earldom of Devon [Devon] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1146 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Regnante domino nostro Jhesu Christo Sciant tam presentes quam futuri quod ego Balduinus de Redvers comes de Devenesire pro salute mea et pro anima Richardi de Ridvers patris mei et matris mee et parentum meorum et amicorum meorum necnon et pro remissione delictorum meorum et parentum et amicorum meorum dedi et concessi in elemosinam Deo et sancto Martino de Campis cuius monasterium in Gallia extra muros Parisi[] situm est terram Walterii filii Wulwardi cum capella sancti Jacobi que est extra muros civitatis Exonie apud australem partem liberam et absolutam ab omni servicio et quietam ab omni consuetudine quam ita ipse Walterius et omnes predecessores sui habuerunt et tenuerunt Hanc vero concessione feci Plintonie audiente et concedente Richardo filio meo et testantibus Stephano de Mandevile Huberto de Vals Radulfo Patrich Roberto de Scocis Rogerio abbate Willelmo filio Radulfi et fratre suo Rodberto et Hugone clerico de Coleford et Rodberto de Giverni Guidone de Britevilla Willelmo de Mustiers et dompno Rodberto abbate de Tavistoche et Richardo filio Radulfi Willelmo de Morevilla et filiis meis Willehno et Henrico Ivello filio Nigelli