Charter Document - 00790005
Charter Number: | 00790005 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Redvers Family and the Earldom of Devon [Devon] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation, Grant |
Date: | 1107 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Ricardus de Redvers huius mortalis vite conditionem considerans et omnia que in ea sunt mutabilitati subiecta et transitoria esse non ambigens atque de salute anime mee non cum corpore moriture sed in eternum victure sollicitus et que michi post dissolutionem corporis futura sint penitus ignorans secundum sententiam qua dicitur Abscondite elemosinam in sinu pauperis et ipsa orabit pro vobis ad Dominum pro salute anime domini mei Henrici regis et Malthildis regine atque omnium antecessorum et successorum suorum necnon etiam pro salute anime mee et uxoris mee atque omnium antecessorum et successorum meorum do et concedo abbatie sancte Marie Montisb ad usus monachorum ibidem Deo servientium unum manerium in Anglia quod dicitur Lodres in Dorsetasira et aliud nomine Wiccam quod est in insula nomine Wichd et aliud manerium Axemudam quod est in Devenesira libera et quieta ab omnibus secularibus consuetudinibus atque servitiis cum omnibus rebus eisdem maneriis pertinentibus et cum soca et saca et tol et team et infangenteof et aliis consuetudinibus et quietudinibus In Normannia vero do eidem abbatie apud Redvers decimam molendinorum meorum atque duas partes decime totius terre mee ipsius ville et terram Huberti presbiteri atque decimam molendini de Bevrant et dimidiam Fulcarvilla atque terram dimidie carruce in Escoghernelvill et mansuram unius villani in Sebevill atque decimam molendinorum et anguillarum de Nigellihumo et terram quam Willelmus de Redvers habuit in Monteburgo et decimam molendini de Gunnovill atque decimam molendini et foreste de Farrmanbruil et decimam molendini de Torlavill et decimam vacariarum mearum de Bruis et totam Benedictam Villam quam habuit Adeliz soror mea et Ricardus de Ansgerivill Hec omnia sicut predicta sunt concedo eidem abbatie cum rebus illis de quibus saisita erat die illa qua michi eam dominus meus Henricus rex Anglorum concessit habend id est terram Montisburgi quam Willelmus rex qui Angliam conquisivit dedit eidem ecclesie cum mercate et materie et lignis in foresta de Monteburc foco et clausure necessariis et pastione porcorum atque pastura ceterorum animalium et in foresta de Bruis materiem ad ecclesiam et ad alia edificia et pastionem porcorum et in omnibus aliis forestis regis per totum Costentinum et unam mansuram terre apud Barbatum Fluctum et maisnillium sancti Cirici usque ad medium fluvii ville cum ecclesia et terram Rannulfi de Scamescon que est in Coeres et tres mansuras terre in Sorortovilla de feudo Turgisi Grossi et decem acras de terra Rosce et terram unius carruce in eadem villa et triginta acras terre in Ioganvill et terram unius carruce in Amundevill Hec omnia dedit primus rex Willelmus et dimidium molendinum de Aldubvilla quod dedit Willelmus de Bellomonte predicte abbatie et decimam de Waldinvill quam dedit Willelmus camerarius atque decimam de Gatevill quam dedit Walterus Broc et ego Henricus rex Anglorum do predicte abbatie terram Alberici camerarii regine de Torpo et terram de Sanda Maria Ecclesia et vacariam de Bernawast et triginta acras terre quas Ricardus de Lestra habuit in Coieres et omnia thelonea et consuetudines de propriis rebus abbatie predicte per totam Angliam et Normanniam libera et quieta et homines de burgo predicte abbatie sint quieti ab omni expeditione excepta illa que sub nomine belli summonetur et hec omnia concedo et confirmo manu mea Signum Henrici regis Matthildis regine Baldewini filii Ricardi de Redvers Willelmi filii Ricardi de Redvers Ricardi de Lestre Ricardi de Angervill Alfredi de Lincolia comitis Eustachii comitis Symonis comitis Willemus de Vairenna Humfridi de Bohun Rogeri de Magnavilla Roberti episcopi Lincolie Radulfi episcopi Cicestre Ranulfi episcopi Dumelmi Signum Anselmi archiepiscopi Cantuarie