Charter Document - 00780141
Charter Number: | 00780141 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of St. John of Pontefract |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1220 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Raimundus clericus de Medeley pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi in puram et perpetuam elemosinam deo et sancto Johanni apostolo et evangeliste de Pontefracto et monachis ibidem deo servientibus redditum quinque solidorum et sex denariorum in villa de Pontefracto ex quibus Thomas de Bateley reddet prefatis monachis annuatim iij solidos medietatem ad Pentecosten et medietatem ad festum sancti Martini pro terris quas de me tenuit et heredes Radulfi de Bateley reddent xviij d ad eosdem terminos pro terris quas de me tenuit et Henricus filius Ranulfi reddet xij denarios ad festum sancti Martini Insuper dedi concessi et quietum clamavi prefatis monachis imperpetuum redditum duorum denariorum quem Michael de Munkil reddit mihi pro terra quam de me tenuit Hunc autem redditum assignavi ad unum cereum ardendum tam diebus quam noctibus ante magnum altare coram corpore domini in principalibus omnibus festis per annum Hec autem omnia predicta ego prefatus Raimundus et heredes mei warentizabimus predictis monachis contra omnes homines sicut nostram elemosinam Hiis testibus Roberto de Cantia tunc senescallo Johanne de Birkina Willelmo filio Everardi Ricardo Londinense Symone de Rupe Henrico de Goldale Willelmo de Daneport Waltero Scot Jordano de Insula et aliis
Markups
Names Markup:
Sciant presentes et futuri quod ego Raimundus clericus de Medeley pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi in puram et perpetuam elemosinam deo et sancto Johanni apostolo et evangeliste de Pontefracto et monachis ibidem deo servientibus redditum quinque solidorum et sex denariorum in villa de Pontefracto ex quibus Thomas de Bateley reddet prefatis monachis annuatim iij solidosnumeral medietatem ad Pentecosten et medietatem ad festum sancti Martini pro terris quas de me tenuit et heredes Radulfi de Bateley reddent xviij dnumeral ad eosdem terminos pro terris quas de me tenuit et Henricus filius Ranulfi reddet xij denariosnumeral ad festum sancti Martini Insuper dedi concessi et quietum clamavi prefatis monachis imperpetuum redditum duorum denariorum quem Michael de Munkil reddit mihi pro terra quam de me tenuit Hunc autem redditum assignavi ad unum cereum ardendum tam diebus quam noctibus ante magnum altare coram corpore domini in principalibus omnibus festis per annum Hec autem omnia predicta ego prefatus Raimundus et heredes mei warentizabimus predictis monachis contra omnes homines sicut nostram elemosinam Hiis testibus Roberto de Cantia tunc senescallo Johanne de Birkina Willelmo filio Everardi Ricardo Londinense Symone de Rupe Henrico de Goldale Willelmo de Daneport Waltero Scot Jordano de Insula et aliis