Charter Document - 00780088

Charter Document - 00780088


Charter Number: 00780088
Cartulary Title: The Chartulary of St. John of Pontefract
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Jordanus Foliot concessi et donavi et confirmavi hac carta mea et hoc meo sigillo deo et sancto Johanni et monachis de Pontefracto in puram et perpetuam elemosinam pro remedio anime mee et antecessorum meorum toftum qui fuit Asgeri qui situs est inter toftum quondam Cristiani et toftum qui fuit Hugonis filii Bondi Hujus rei testes sunt Robertus de Bulli Thomas filius Petri Petrus de Giptuna Ricardus Cardinal Adam presbiter et Arnaldus filius ejus Gilbertus de Lascy Eustachius de Ettun Jordanus et Rainaldus et Rogerus fratres ejus Michael filius Thome Hugo filius Ormi Radulfus filius Willelmi Aurifabri Radulfus filius Hugonis filii Serlonis Adam filius Serici Ricardus de Hactorna

Source (click image below to view full size)