Charter Document - 00780042
| Charter Number: | 00780042 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Chartulary of St. John of Pontefract |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1136 - 1137 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus audientibus vel videntibus litteras has tam presentibus quam futuris quod Willelmus decanus et capitulum Eboraci ecclesie sancti Petri concesserunt Capitulo sancti Johannis de Pontefracto totam terram suam de Ledeshamia scilicet ipsius ville dimidietatem et preter eam lx et vii acras perpetuo et finaliter ab eis tenenda ita liberam et quietam ab omni consuetudine et in hominibus et in aquis et in bosco et in plano sicut Eboraci ecclesia habet Salva tamen et calumpnia Eboraci ecclesie quam habet adversus monachos de ejusdem ville ecclesia et calumpnia monachorum quam habent adversus Eboraci ecclesiam de predictis lx et vii acris Si quando prefatam conventionem dirimi contigerit reddent tum monachi Pontefracti ecclesie singulis annis capitulo Eboraci ecclesie pro predicta terra x marcas v in die sancti Wilfridi post pascha et v in die nativitatis sancte Marie Et si forte occasione aliqua villa ipsa depopulata fuerit vel sterilitate vel aliqua devastatione non tum ideo Eboraci ecclesie redditus suus minorabitur Testes hujus conventionis sunt hii Radulphus Horcadensis episcopus Noel abbas Albamarle et duo monachi ejus Rannulfus Dunelmensis Archidiaconus Rogerius prior Dunelmensis Augustinus prior de Hoda
Markups
Names Markup:
Notum sit omnibus audientibus vel videntibus litteras has tam presentibus quam futuris quod Willelmus decanus et capitulum Eboraci ecclesie sancti Petri concesserunt Capitulo sancti Johannis de Pontefracto totam terram suam de Ledeshamia scilicet ipsius ville dimidietatem et preter eam lx et vii acrasnumeral perpetuo et finaliter ab eis tenenda ita liberam et quietam ab omni consuetudine et in hominibus et in aquis et in bosco et in plano sicut Eboraci ecclesia habet Salva tamen et calumpnia Eboraci ecclesie quam habet adversus monachos de ejusdem ville ecclesia et calumpnia monachorum quam habent adversus Eboraci ecclesiam de predictis lx et vii acrisnumeral Si quando prefatam conventionem dirimi contigerit reddent tum monachi Pontefracti ecclesie singulis annis capitulo Eboraci ecclesie pro predicta terra x marcasnumeral vnumeral in die sancti Wilfridi post pascha et vnumeral in die nativitatis sancte Marie Et si forte occasione aliqua villa ipsa depopulata fuerit vel sterilitate vel aliqua devastatione non tum ideo Eboraci ecclesie redditus suus minorabitur Testes hujus conventionis sunt hii Radulphus Horcadensis episcopus Noel abbas Albamarle et duo monachi ejus Rannulfus Dunelmensis Archidiaconus Rogerius prior Dunelmensis Augustinus prior de Hoda
