Charter Document - 00780026
| Charter Number: | 00780026 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Chartulary of St. John of Pontefract |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Acknowledgment |
| Date: | 1238 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus ad quos presentes littere pervenerint Johannes de Lascy comes Lincolnie et constabularius Cestrie salutem in domino Noverit universitas vestra me recepisse de domino Petro priore et conventu sancti Johannis de Pontefracto triginta marcas argenti in nundinis sancti Botulfi que fuerunt anno gratie MCCXXX octavo per manum Thome de Knaresburg Illas scilicet triginta marcas in quibus idem Prior et conventus obligati fuerunt per cartam suam magistro Roberto de Winton precentori Eboracensi solvendis in predictis nundinis Et quia cartam dicte obligationis michi a predicto magistro Roberto liberatam et per negligentiam Osberti clerici mei perditam dictis Priori et Conventui in perceptione dictarum triginta marcarum non restitui presentium testimonio fideliter manu cepi et promisi quod occasione dicte carte illis non restitute nec cancellata eos tam ego quam heredes mei inperpetuum conservabimus indemnes a quibuscumque predicta carta inposterum inveniatur In hujus rei testimonium huic scripto tam pro me quam pro heredibus meis sigillum meum apposui et predictis priori et conventui tradidi Hiis testibus domino Ade de Neirford tunc senescallo meo Willelmo de Longo Campo Roberto capellano Osberto clerico Thoma de Knaresburga et aliis
Markups
Names Markup:
Omnibus ad quos presentes littere pervenerint Johannes de Lascy comes Lincolnie et constabularius Cestrie salutem in domino Noverit universitas vestra me recepisse de domino Petro priore et conventu sancti Johannis de Pontefracto triginta marcas argenti in nundinis sancti Botulfi que fuerunt anno gratie MCCXXX octavodate per manum Thome de Knaresburg Illas scilicet triginta marcas in quibus idem Prior et conventus obligati fuerunt per cartam suam magistro Roberto de Winton precentori Eboracensi solvendis in predictis nundinis Et quia cartam dicte obligationis michi a predicto magistro Roberto liberatam et per negligentiam Osberti clerici mei perditam dictis Priori et Conventui in perceptione dictarum triginta marcarum non restitui presentium testimonio fideliter manu cepi et promisi quod occasione dicte carte illis non restitute nec cancellata eos tam ego quam heredes mei inperpetuum conservabimus indemnes a quibuscumque predicta carta inposterum inveniatur In hujus rei testimonium huic scripto tam pro me quam pro heredibus meis sigillum meum apposui et predictis priori et conventui tradidi Hiis testibus domino Ade de Neirford tunc senescallo meo Willelmo de Longo Campo Roberto capellano Osberto clerico Thoma de Knaresburga et aliis
