Charter Document - 00770344

Charter Document - 00770344


Charter Number: 00770344
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1241
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wilton[] a die Sancte Trinitatis in tres septimanas anno regni [] tunc ibidem presentibus inter Galfridum Foliot querentem et Michaelem abbatem de Glaston deforciantem de communa pasture in Baddebur[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus abbas concessit pro se et successoribus suis quod predictus Galfridus et heredes sui habeant communam pasture per totum in Baddebur[] ad x boves et unum equum et c oves cum bobus et ovibus propriis ipsius abbatis ubicunque in predicta pastura pascantur scilicet multones cum multonibus matrices cum matricibus hogatos cum hogatis habend et tenend eidem Galfrido et heredibus suis de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua de Glaston in perpetuum Et pro hac concessione fine et concordia idem Galfridus concessit predicto abbati x acras terre ad fruscandum cum xxiiij acris terre que fruscate sunt in Baddebur[] salva predicto Galfrido et heredibus suis communa pasture in predicta frussura post blada asportata sicut predictum est cum x bobus et j equo et c ovibus cum bobus et ovibus predicti abbatis et successorum suorum sine aliquo inpedimento in perpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wiltonlocation[] a die Sancte Trinitatis in tres septimanas anno regnidate [] tunc ibidem presentibus inter Galfridum Foliot querentem et Michaelem abbatem de Glaston deforciantem de communa pasture in Baddebur[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus abbas concessit pro se et successoribus suis quod predictus Galfridus et heredes sui habeant communam pasture per totum in Baddebur[] ad x bovesnumeral et unum equum et c ovesnumeral cum bobus et ovibus propriis ipsius abbatis ubicunque in predicta pastura pascantur scilicet multones cum multonibus matrices cum matricibus hogatos cum hogatis habend et tenend eidem Galfrido et heredibus suis de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua de Glaston in perpetuum Et pro hac concessione fine et concordia idem Galfridus concessit predicto abbati x acrasnumeral terre ad fruscandum cum xxiiij acrisnumeral terre que fruscate sunt in Baddebur[] salva predicto Galfrido et heredibus suis communa pasture in predicta frussura post blada asportata sicut predictum est cum x bobusnumeral et j equonumeral et c ovibusnumeral cum bobus et ovibus predicti abbatis et successorum suorum sine aliquo inpedimento in perpetuum