Charter Document - 00770339

Charter Document - 00770339


Charter Number: 00770339
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1230
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm in octavis Sancti Johannis Baptiste anno regni regis Henrici filii regis Johannis xiiij coram Thoma de Mulet[] Willelmo de Ralegh[] Roberto de Lexinton[] Willelmo de Insula Willelmo de London[] Magistro Roberto de Scherdelawe et Radulpho de Norwyco iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum Talbot querentem per Willelmum de Glastonia positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Robertum abbatem Glaston deforciantem per Nicholaum de Westden[] positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de secta quam idem Willelmus exigebat ab hominibus ipsius abbatis de Idemeston[] et de Gummelesdon[] facta ad hundredum ipsius Willelmi de Aylwardebury quam sectam idem abbas ei non cognovit et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus abbas concessit pro se et successoribus suis quod omnes homines eorum de predictis villis qui fuerint xij annorum et amplius faciant sectam ad predictum hundredum bis in anno in perpetuum videlicet semel ad hundredum Sancti Martini in yeme et iterum ad hundredum de Hockeday exceptis omnibus bercariis carucariis predictarum villarum et carectariis cuiuscunque homines fuerint et omnibus aliis hominibus ipsius abbatis et successorum suorum tam de predictis villis quam aliunde qui sunt de manupastu ipsius abbatis qui nullam sectam facient ad predicta hundreda nisi ibidem fuerint inplacitati vel alios inplacitent et exceptis omnibus hominibus ipsius abbatis et successorum suorum de predictis villis qui fuerint in partibus transmarinis vel alibi in partibus remotis quo iter arripuerint per quindenam ante predicta hundreda qui nullam sectam facient illa vice ad ipsa hundreda et similiter idem abbas concessit pro se et successoribus suis quod si aliqua querela de predictis hominibus de Idemeston[] et Gummelesdon[] oriatur pro aliquo delicto quod ipsi fecerint de quo idem abbas et successores sui curiam suam habere non debeant et unde querela pervenerit ad predictum hundredum et placitum ibidem debeat placitari ipse de quo querela fiet et conquerens si fuerit de tenemento ipsius abbatis faciat sectam ad predictum hundredum de Aylwardebury de hundredo in hundredum quousque ipsum placitum ibidem terminetur et preterea idem abbas concessit pro se et successoribus suis quod idem Willelmus et heredes sui habeant singulis annis de predictis hominibus de Idemeston[] et Gummelesdon[] octo solidos per annum sicut prius eos habere consueverunt Et pro hac concessione fine et concordia predictus Willelmus concessit pro se et heredibus suis quod predictus abbas et successores sui et ecclesia sua Glaston habeant medietatem omnium misericordiarum finium et promissorum que de predictis hominibus de Idemeston[] et Gummelesdon[] provenient occasione predicti hundredi ita tamen quod predicti homines cum in misericordiam inciderint in predicto hundredo amercientur racionabiliter et secundum modum delicti Et preterea remisit et quietumclamavit de se et heredibus suis ipsi abbati et successoribus suis et ecclesie sue Glaston et predictis hominibus de Idemeston[] et Gummelesdon[] omnes alias sectas consuetudines demanda et exacciones quas ab eis exigebat vel exigere potuit ad predictum hundredum de Aylwardebur[] in perpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmlocation in octavis Sancti Johannis Baptiste anno regni regis Henrici filii regis Johannis xiiijdate coram Thoma de Mulet[] Willelmo de Ralegh[] Roberto de Lexinton[] Willelmo de Insula Willelmo de London[] Magistro Roberto de Scherdelawe et Radulpho de Norwyco iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum Talbot querentem per Willelmum de Glastonia positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Robertum abbatem Glaston deforciantem per Nicholaum de Westden[] positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de secta quam idem Willelmus exigebat ab hominibus ipsius abbatis de Idemeston[] et de Gummelesdon[] facta ad hundredum ipsius Willelmi de Aylwardebury quam sectam idem abbas ei non cognovit et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus abbas concessit pro se et successoribus suis quod omnes homines eorum de predictis villis qui fuerint xij annorumnumeral et amplius faciant sectam ad predictum hundredum bis in anno in perpetuum videlicet semel ad hundredum Sancti Martini in yeme et iterum ad hundredum de Hockeday exceptis omnibus bercariis carucariis predictarum villarum et carectariis cuiuscunque homines fuerint et omnibus aliis hominibus ipsius abbatis et successorum suorum tam de predictis villis quam aliunde qui sunt de manupastu ipsius abbatis qui nullam sectam facient ad predicta hundreda nisi ibidem fuerint inplacitati vel alios inplacitent et exceptis omnibus hominibus ipsius abbatis et successorum suorum de predictis villis qui fuerint in partibus transmarinis vel alibi in partibus remotis quo iter arripuerint per quindenam ante predicta hundreda qui nullam sectam facient illa vice ad ipsa hundreda et similiter idem abbas concessit pro se et successoribus suis quod si aliqua querela de predictis hominibus de Idemeston[] et Gummelesdon[] oriatur pro aliquo delicto quod ipsi fecerint de quo idem abbas et successores sui curiam suam habere non debeant et unde querela pervenerit ad predictum hundredum et placitum ibidem debeat placitari ipse de quo querela fiet et conquerens si fuerit de tenemento ipsius abbatis faciat sectam ad predictum hundredum de Aylwardebury de hundredo in hundredum quousque ipsum placitum ibidem terminetur et preterea idem abbas concessit pro se et successoribus suis quod idem Willelmus et heredes sui habeant singulis annis de predictis hominibus de Idemeston[] et Gummelesdon[] octo solidos per annum sicut prius eos habere consueverunt Et pro hac concessione fine et concordia predictus Willelmus concessit pro se et heredibus suis quod predictus abbas et successores sui et ecclesia sua Glaston habeant medietatem omnium misericordiarum finium et promissorum que de predictis hominibus de Idemeston[] et Gummelesdon[] provenient occasione predicti hundredi ita tamen quod predicti homines cum in misericordiam inciderint in predicto hundredo amercientur racionabiliter et secundum modum delicti Et preterea remisit et quietumclamavit de se et heredibus suis ipsi abbati et successoribus suis et ecclesie sue Glaston et predictis hominibus de Idemeston[] et Gummelesdon[] omnes alias sectas consuetudines demanda et exacciones quas ab eis exigebat vel exigere potuit ad predictum hundredum de Aylwardebur[] in perpetuum