Charter Document - 00770119
Charter Number: | 00770119 |
---|---|
Cartulary Title: | Great Chartulary of Glastonbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | 1281 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quorum noticiam litere presentes pervenerint Robertus permissione divina Bath et Well episcopus salutem in Dno sempiternam Cum dilecti in Christo filii abbas et conventus Glast nostre diocesis ius patronatus ecclesie Beati Petri Yvelcestr[] nobis et ecclesiis nostris Bath et Well contulerint mero iure salva eis dimidie marce pensione annua sicut prius ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod licet ipsam ecclesiam Beati Petri pro ipsius exilitate ecclesie beate Marie loci predicti decreverimus uniendam nichilominus tamen dicti abbas et conventus memoratam dimidie marce annuam pensionem per manus rectoris ecclesie Beate Marie qui pro tempore fuerit sicut a rectore Beati Petri antea consueverunt percipere ammodo percipient inconcusse et ut ipsam dimidie marce annuam pensionem rectores Beate Marie qui pro tempore fuerint ipsis religiosis de Glaston solvant et numerent integre in futurum statuimus diffinimus et tenore presencium ordinamus ac in testimonium premissorum inpressionem nostri sigilli appendi fecimus huic scripto Dat et acta Well iiij Id April anno gracie mcclxxxi et consecracionis nostre septimo inchoante
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quorum noticiam litere presentes pervenerint Robertus permissione divina Bath et Well episcopus salutem in Dno sempiternam Cum dilecti in Christo filii abbas et conventus Glast nostre diocesis ius patronatus ecclesie Beati Petri Yvelcestr[] nobis et ecclesiis nostris Bath et Well contulerint mero iure salva eis dimidie marce pensione annua sicut prius ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod licet ipsam ecclesiam Beati Petri pro ipsius exilitate ecclesie beate Marie loci predicti decreverimus uniendam nichilominus tamen dicti abbas et conventus memoratam dimidie marce annuam pensionem per manus rectoris ecclesie Beate Marie qui pro tempore fuerit sicut a rectore Beati Petri antea consueverunt percipere ammodo percipient inconcusse et ut ipsam dimidie marce annuam pensionem rectores Beate Marie qui pro tempore fuerint ipsis religiosis de Glaston solvant et numerent integre in futurum statuimus diffinimus et tenore presencium ordinamus ac in testimonium premissorum inpressionem nostri sigilli appendi fecimus huic scripto Dat et acta Welllocation iiij Id April anno gracie mcclxxxi et consecracionis nostre septimodate inchoante