Charter Document - 00770087

Charter Document - 00770087


Charter Number: 00770087
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1269
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Walterus miseracione divina Sar episcopus religiosis viris abbati et conventui monasterii Glaston ordinis Sancti Benedicti Bathon et Wellen diocesis salutem in Domino Multorum corda feliciter illustravit ideoque celari non poterit gracia que vobis divinitus est infusa dudum enim diversis adversitatibus afflicti ac per eas eris alieni fuistis et estis onere pergravati succedenteque temporis intemperie nec a tramite religionis aliquatenus declinastis nec hospitalitatis munificenciam in aliquo restrinxistis sed divina pocius quam humana providencia passim omnibus ultra quam vestre suppeterent facultates pretenditis opera caritatis Volentes igitur sicut et velle tenemur ad hoc anhelare ut ea de cetero facilius et felicius prosequi valeatis de consensu venerabilium virorum dilectorum in Christo filiorum dnor decani et capituli nostri Sar fructus et proventus universos pertinentes ad ecclesiam de Nywton[] Sturmynstr[] nostre diocesis in qua ius habetis patronatus et quam cum omnibus suis pertinenciis ordinacioni et disposicioni nostre totaliter submisistis ordinamus disponimus et vobis ac per vos monasterio vestro concedimus ad hospitalitatis et elemosine vestre sustentacionem in usus vestros perpetuis temporibus convertendos plenaria potestate reservata nobis et successoribus nostris constituendi et ordinandi in eadem ecclesia vicariam ydoneam que valeat annis singulis ad firmam tradi pro decem marcis ad minus ad quam cum quociens eam vacare contigerit ad vos pertinebit eiusdem presentacio Vicarius autem qui pro tempore fuerit in eadem omnia onera ordinaria debita et consueta ad ipsam ecclesiam pertinencia sustinebit in perpetuum extraordinariis autem inter abbatem et conventum et ipsum vicarium pro rata porcionum dividendis Per hanc autem ordinacionem seu concessionem nostram nichil iure vobis intendimus attribuere per quod ecclesiam de Marnhull quam separato iure parochialem esse novimus assequi valeatis vel aliquatenus vendicare De predictorum vero decani et capituli nostri consensu volumus ordinamus et concedimus quod ipsius ecclesie de Nywton[] Sturmynstr[] rectore que nunc est cedente vel decedente fructuum et proventuum ipsorum possessionem apprehendere valeatis nostro vel successorum nostrorum iterato consensu minime requisito In cuius rei fidem et testimonium nostrum et predictorum decani et capituli sigilla presentibus sunt appensa salvis in omnibus in ecclesia de Nywton[] Sturmynstr[] supradicta nostra et successorum nostrorum et ecclesie Sar iurisdiccione auctoritate dignitate et consuetudine Dat apud Remmusbur[] viij Id May anno gracie mcclxix pontificatus nostri anno sexto

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Walterus miseracione divina Sar episcopus religiosis viris abbati et conventui monasterii Glaston ordinis Sancti Benedicti Bathon et Wellen diocesis salutem in Domino Multorum corda feliciter illustravit ideoque celari non poterit gracia que vobis divinitus est infusa dudum enim diversis adversitatibus afflicti ac per eas eris alieni fuistis et estis onere pergravati succedenteque temporis intemperie nec a tramite religionis aliquatenus declinastis nec hospitalitatis munificenciam in aliquo restrinxistis sed divina pocius quam humana providencia passim omnibus ultra quam vestre suppeterent facultates pretenditis opera caritatis Volentes igitur sicut et velle tenemur ad hoc anhelare ut ea de cetero facilius et felicius prosequi valeatis de consensu venerabilium virorum dilectorum in Christo filiorum dnor decani et capituli nostri Sar fructus et proventus universos pertinentes ad ecclesiam de Nywton[] Sturmynstr[] nostre diocesis in qua ius habetis patronatus et quam cum omnibus suis pertinenciis ordinacioni et disposicioni nostre totaliter submisistis ordinamus disponimus et vobis ac per vos monasterio vestro concedimus ad hospitalitatis et elemosine vestre sustentacionem in usus vestros perpetuis temporibus convertendos plenaria potestate reservata nobis et successoribus nostris constituendi et ordinandi in eadem ecclesia vicariam ydoneam que valeat annis singulis ad firmam tradi pro decem marcis ad minus ad quam cum quociens eam vacare contigerit ad vos pertinebit eiusdem presentacio Vicarius autem qui pro tempore fuerit in eadem omnia onera ordinaria debita et consueta ad ipsam ecclesiam pertinencia sustinebit in perpetuum extraordinariis autem inter abbatem et conventum et ipsum vicarium pro rata porcionum dividendis Per hanc autem ordinacionem seu concessionem nostram nichil iure vobis intendimus attribuere per quod ecclesiam de Marnhull quam separato iure parochialem esse novimus assequi valeatis vel aliquatenus vendicare De predictorum vero decani et capituli nostri consensu volumus ordinamus et concedimus quod ipsius ecclesie de Nywton[] Sturmynstr[] rectore que nunc est cedente vel decedente fructuum et proventuum ipsorum possessionem apprehendere valeatis nostro vel successorum nostrorum iterato consensu minime requisito In cuius rei fidem et testimonium nostrum et predictorum decani et capituli sigilla presentibus sunt appensa salvis in omnibus in ecclesia de Nywton[] Sturmynstr[] supradicta nostra et successorum nostrorum et ecclesie Sar iurisdiccione auctoritate dignitate et consuetudine Dat apud Remmusburlocation[] viij Id May anno gracie mcclxix pontificatus nostri anno sextodate