Charter Document - 00770069

Charter Document - 00770069


Charter Number: 00770069
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation, Grant
Date: 1266
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes literas inspecturis Walterus permissione divina Bath et Well episcopus salutem in Domino Si subditorum nostrorum depressioni compatimur et in eorum concussione turbamur sicut inducit nos affectus et debitum pastoralis officii nos hortatur providere sibi tenemur remedium quod valemus et in suis defectibus subvenire Sane dilecti in Christo filii abbas et conventus Glaston per adversitates multiplices et contenciones inprobas et temporum fatiscentium malicias diuturnas in rebus et possessionibus suis a multis retrotemporibus graves incurrerunt iacturas adeoque gravia debitorum onera subierunt quod sine subvencione precipua vix adicere poterunt ut resurgant Ob quod filiorum doloribus quibus crebrius ingemiscunt pietatis gracia condolentes ne dum ad asilum nostre propiciacionis confugiunt sub alis nostre proteccionis deici videantur sed per provisionis nostre graciam pocius sulleventur ad insufficienciam ipsorum quoad solvenda debita relevandam hospitalitatis graciam ampliandam et elemosinarum largicionem propencius dilatandam prehibita deliberacione frequenti diutina et solempni ac diligenti tractatu cum capitulis nostris Bath et Well ecclesias de Doultyng[] Dych[] Buddecleg[] et de Estbrente cum earum capellis iuribus et pertinenciis suis omnibus que de ipsorum abbatis et conventus advocacione existunt ipsis ac eorum successoribus conferimus et appropriamus intuitu caritatis ordinantes pro nobis et successoribus nostris de dictorum capitulorum nostrorum consensu quod dictas ecclesias in usus proprios habeant et de eorum fructibus ordinent et disponant sicut sibi et suo monasterio melius videbitur expedire ita tamen quod ad obediencias domus vel earum aliquam non possint specialiter assignari sed ad usus pretactos scilicet ad debitorum solucionem et ad hospitalitatem ut convenit ampliandam totaliter convertantur Volumus insuper et statuimus pro nobis et successoribus nostris quod quando dicte ecclesie vel earum aliqua per decessum vel cessionem rectorum seu rectoris vacare contigerit predictus abbas et monachi Glaston possessionem ipsarum ecclesiarum cum capellis et aliis earum pertinenciis et earum cuiuslibet per se vel per procuratores suos irrequisito nostro vel successorum nostrorum aut alterius ordinarii cuiuscunque consensu vel auctoritate intrent et eas vel eam pacifice possideant salvis vicariis competentibus in eisdem per nos vel successores nostros in ipsis ecclesiis sicut decet taxandis ad quas quidem vicarias prefati abbas et conventus in singulis vacacionibus earundem libere presentabunt salvis eciam pensionibus debitis et antiquis de predictis ecclesiis ad cetera officia in monasterio Glast concessis iuribus eciam et consuetudinibus episcopalibus et archidiaconalibus ac omnimodis oneribus ordinariis et extraordinariis consuetis et debitis de eisdem necnon et ecclesiarum nostrarum nostra et successorum nostrorum per omnia dignitate Pro sequestris autem que secundum diversitatem temporum per cessionem vel decessum rectorum ipsarum ecclesiarum varie possent contingere et tam ad nos et successores nostros quam ad locorum archidiaconos pertinere noscuntur solvet insuper abbas qui pro tempore fuerit annis singulis Well communario ecclesie eiusdem in festo Pasche lx solidos argenti de tribus ecclesiis videlicet Doultyng[] Dych[] et Estbrente ut quoad sequestra predicta conserventur indempnes ita quod per manus communarii predicti percipiet archidiaconus terciam partem in termino antedicto In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Dat apud Northampton[] quinto Id Junii anno gracie mcclxvj

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Universis presentes literas inspecturis Walterus permissione divina Bath et Well episcopus salutem in Domino Si subditorum nostrorum depressioni compatimur et in eorum concussione turbamur sicut inducit nos affectus et debitum pastoralis officii nos hortatur providere sibi tenemur remedium quod valemus et in suis defectibus subvenire Sane dilecti in Christo filii abbas et conventus Glaston per adversitates multiplices et contenciones inprobas et temporum fatiscentium malicias diuturnas in rebus et possessionibus suis a multis retrotemporibus graves incurrerunt iacturas adeoque gravia debitorum onera subierunt quod sine subvencione precipua vix adicere poterunt ut resurgant Ob quod filiorum doloribus quibus crebrius ingemiscunt pietatis gracia condolentes ne dum ad asilum nostre propiciacionis confugiunt sub alis nostre proteccionis deici videantur sed per provisionis nostre graciam pocius sulleventur ad insufficienciam ipsorum quoad solvenda debita relevandam hospitalitatis graciam ampliandam et elemosinarum largicionem propencius dilatandam prehibita deliberacione frequenti diutina et solempni ac diligenti tractatu cum capitulis nostris Bath et Well ecclesias de Doultyng[] Dych[] Buddecleg[] et de Estbrente cum earum capellis iuribus et pertinenciis suis omnibus que de ipsorum abbatis et conventus advocacione existunt ipsis ac eorum successoribus conferimus et appropriamus intuitu caritatis ordinantes pro nobis et successoribus nostris de dictorum capitulorum nostrorum consensu quod dictas ecclesias in usus proprios habeant et de eorum fructibus ordinent et disponant sicut sibi et suo monasterio melius videbitur expedire ita tamen quod ad obediencias domus vel earum aliquam non possint specialiter assignari sed ad usus pretactos scilicet ad debitorum solucionem et ad hospitalitatem ut convenit ampliandam totaliter convertantur Volumus insuper et statuimus pro nobis et successoribus nostris quod quando dicte ecclesie vel earum aliqua per decessum vel cessionem rectorum seu rectoris vacare contigerit predictus abbas et monachi Glaston possessionem ipsarum ecclesiarum cum capellis et aliis earum pertinenciis et earum cuiuslibet per se vel per procuratores suos irrequisito nostro vel successorum nostrorum aut alterius ordinarii cuiuscunque consensu vel auctoritate intrent et eas vel eam pacifice possideant salvis vicariis competentibus in eisdem per nos vel successores nostros in ipsis ecclesiis sicut decet taxandis ad quas quidem vicarias prefati abbas et conventus in singulis vacacionibus earundem libere presentabunt salvis eciam pensionibus debitis et antiquis de predictis ecclesiis ad cetera officia in monasterio Glast concessis iuribus eciam et consuetudinibus episcopalibus et archidiaconalibus ac omnimodis oneribus ordinariis et extraordinariis consuetis et debitis de eisdem necnon et ecclesiarum nostrarum nostra et successorum nostrorum per omnia dignitate Pro sequestris autem que secundum diversitatem temporum per cessionem vel decessum rectorum ipsarum ecclesiarum varie possent contingere et tam ad nos et successores nostros quam ad locorum archidiaconos pertinere noscuntur solvet insuper abbas qui pro tempore fuerit annis singulis Well communario ecclesie eiusdem in festo Pasche lx solidosnumeral argenti de tribus ecclesiis videlicet Doultyng[] Dych[] et Estbrente ut quoad sequestra predicta conserventur indempnes ita quod per manus communarii predicti percipiet archidiaconus terciam partem in termino antedicto In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Dat apud Northamptonlocation[] quinto Id Junii anno gracie mcclxvjdate