Charter Document - 00770054

Charter Document - 00770054


Charter Number: 00770054
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1270
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes literas inspecturis Galfridus de Stawell miles salutem in Dno Noveritis quod cum venerabilis pater dns Robertus abbas Glaston michi devote petenti de mera et speciali gracia sua concesserit ut propter locorum distanciam et viarum discrimina puer primogenitus Bardulphi de Cestreton[] et Johanne filie mee uxoris sue in domo mea apud Stawell exortus in capella eiusdem loci ecclesie de Murlinch[] tanquam ecclesie sue matrici subiecta totaliter sacri posset baptismatis fonte purgari ego per presentem scripturam confiteor et recognosco quod huius occasione gracie nunquam decetero aliquid iure aut vendicare nec habere potero vel debeo quominus pueri exnunc in predicta domo mea vel villa de Stawell nascendi debeant ad predictam matricem ecclesiam ad baptizandum deferri nisi a predicto dno abbate vel eius successoribus ego vel heredes mei similem in hoc gratiam invenire possimus quia nunquam actenus aliter ibi in parvulorum baptismate fieri consueverit In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Dat die Veneris proxima post festum Sancte Katerine virginis anno Dni mcc septuagesimo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Universis presentes literas inspecturis Galfridus de Stawell miles salutem in Dno Noveritis quod cum venerabilis pater dns Robertus abbas Glaston michi devote petenti de mera et speciali gracia sua concesserit ut propter locorum distanciam et viarum discrimina puer primogenitus Bardulphi de Cestreton[] et Johanne filie mee uxoris sue in domo mea apud Stawell exortus in capella eiusdem loci ecclesie de Murlinch[] tanquam ecclesie sue matrici subiecta totaliter sacri posset baptismatis fonte purgari ego per presentem scripturam confiteor et recognosco quod huius occasione gracie nunquam decetero aliquid iure aut vendicare nec habere potero vel debeo quominus pueri exnunc in predicta domo mea vel villa de Stawell nascendi debeant ad predictam matricem ecclesiam ad baptizandum deferri nisi a predicto dno abbate vel eius successoribus ego vel heredes mei similem in hoc gratiam invenire possimus quia nunquam actenus aliter ibi in parvulorum baptismate fieri consueverit In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Dat die Veneris proxima post festum Sancte Katerine virginis anno Dni mcc septuagesimodate