Charter Document - 00770049
Charter Number: | 00770049 |
---|---|
Cartulary Title: | Great Chartulary of Glastonbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Appropriation, Grant |
Date: | 1262 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus miseracione divina Bath et Well episcopus dilectis in Christo filiis Roberto eadem gracia abbati Glaston et eiusdem loci conventui salutem graciam et benediccionem Tribulacionum diversitas depressionum multiplicitas et affliccionum crudelitas quas fuistis diucius iam perpessi nos excitant et inducunt ut vobis teneritate paterna eo precordialius compati debeamus quo dum similiter stetimus in agone certaminis et laboris pressuras vestras et angustias proprias reputantes per prompte devocionis merita benevolencie nostre graciam curavistis studiosius comparare Quapropter largicione divina pace nobis et vobis concessa ac ecclesiarum nostrarum vestrique monasterii tranquillitate celitus reparata dignum duximus vices gratas vobis rependere et vestre necessitati iuxta nostrarum virium facultatem favorabilius atque libencius subvenire Cum igitur sicut novimus ere sitis alieno adeo pregravati quod ad hospitalitem et ad alias inpensas tantum monasterium condecentes proprie minus suppetant facultates immo quod non sine anxio cordis dolore referimus cogamini vel largitatis manum subtrahere vel per tempus non modicum gemere sub tantorum onere debitorum ut spem saltem respirandi possitis concipere animumque resumatis pro viribus ad reparanda caritatis opera consueta ecclesiam parochialem de Murlinch[] que de patronatu vestro consistit cum omnibus capellis et aliis pertinenciis suis vobis et successoribus vestris auctoritate pontificali appropriamus volentes et concedentes pro nobis et successoribus nostris quod vos cedente vel decedente rectore qui ipsam ecclesiam in presenciarum optinet possessionem eiusdem ecclesie intrare libere nostra vel successorum nostrorum licencia minime requisita et extunc fructus et proventus ipsius ecclesie cum capellis et aliis suis pertinenciis in proprios usus in perpetuum convertere valeatis Volumus tamen et statuimus de vestro unanimi consensu et voluntate quod in recompensacionem iuris episcopalis quod pretextu appropriacionis huiusmodi qualiter qualiter videri posset diminui viginti solidi sterlingorum de bonis predicte ecclesie annis singulis in anniversario obitus nostri die per manus abbatis qui pro tempore fuerit vestri monasterii celerario ad emendum conventui pitanciam assignentur quatinus nostri memores in futurum solempne servicium die predicto in ecclesia vestra pro nostra et pro omnium predecessorum et successorum nostrorum cunctorumque fidelium animabus in perpetuum celebrent et faciant celebrari salvis insuper centum solidis annuatim solvendis de dicta ecclesia ad fabricam ecclesie vestre antiquitus assignatis salva eciam vicaria competenti in dicta ecclesia per nos et successores nostros ordinanda et taxanda ad quam vos et successores vestri semper cum vacaverit personam presentabitis idoneam per nos vel successores nostros sicut convenit admittendam iuribus eciam et dignitate nostris ecclesiarum nostrarum et successorum nostrorum in omnibus semper salvis In cuius rei testimonium presenti scripture nostrum fecimus appendi sigillum Valete Dat apud Wevelescombe tercio Non Julii anno gracie mcclxii et pontificatus nostri quintodecimo
Markups
Names Markup:
Willelmus miseracione divina Bath et Well episcopus dilectis in Christo filiis Roberto eadem gracia abbati Glaston et eiusdem loci conventui salutem graciam et benediccionem Tribulacionum diversitas depressionum multiplicitas et affliccionum crudelitas quas fuistis diucius iam perpessi nos excitant et inducunt ut vobis teneritate paterna eo precordialius compati debeamus quo dum similiter stetimus in agone certaminis et laboris pressuras vestras et angustias proprias reputantes per prompte devocionis merita benevolencie nostre graciam curavistis studiosius comparare Quapropter largicione divina pace nobis et vobis concessa ac ecclesiarum nostrarum vestrique monasterii tranquillitate celitus reparata dignum duximus vices gratas vobis rependere et vestre necessitati iuxta nostrarum virium facultatem favorabilius atque libencius subvenire Cum igitur sicut novimus ere sitis alieno adeo pregravati quod ad hospitalitem et ad alias inpensas tantum monasterium condecentes proprie minus suppetant facultates immo quod non sine anxio cordis dolore referimus cogamini vel largitatis manum subtrahere vel per tempus non modicum gemere sub tantorum onere debitorum ut spem saltem respirandi possitis concipere animumque resumatis pro viribus ad reparanda caritatis opera consueta ecclesiam parochialem de Murlinch[] que de patronatu vestro consistit cum omnibus capellis et aliis pertinenciis suis vobis et successoribus vestris auctoritate pontificali appropriamus volentes et concedentes pro nobis et successoribus nostris quod vos cedente vel decedente rectore qui ipsam ecclesiam in presenciarum optinet possessionem eiusdem ecclesie intrare libere nostra vel successorum nostrorum licencia minime requisita et extunc fructus et proventus ipsius ecclesie cum capellis et aliis suis pertinenciis in proprios usus in perpetuum convertere valeatis Volumus tamen et statuimus de vestro unanimi consensu et voluntate quod in recompensacionem iuris episcopalis quod pretextu appropriacionis huiusmodi qualiter qualiter videri posset diminui viginti solidi sterlingorum de bonis predicte ecclesie annis singulis in anniversario obitus nostri die per manus abbatis qui pro tempore fuerit vestri monasterii celerario ad emendum conventui pitanciam assignentur quatinus nostri memores in futurum solempne servicium die predicto in ecclesia vestra pro nostra et pro omnium predecessorum et successorum nostrorum cunctorumque fidelium animabus in perpetuum celebrent et faciant celebrari salvis insuper centum solidis annuatim solvendis de dicta ecclesia ad fabricam ecclesie vestre antiquitus assignatis salva eciam vicaria competenti in dicta ecclesia per nos et successores nostros ordinanda et taxanda ad quam vos et successores vestri semper cum vacaverit personam presentabitis idoneam per nos vel successores nostros sicut convenit admittendam iuribus eciam et dignitate nostris ecclesiarum nostrarum et successorum nostrorum in omnibus semper salvis In cuius rei testimonium presenti scripture nostrum fecimus appendi sigillum Valete Dat apud Wevelescombelocation tercio Non Julii anno gracie mcclxii et pontificatus nostri quintodecimodate