Charter Document - 00770047

Charter Document - 00770047


Charter Number: 00770047
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1264
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Memorandum quod anno Dni mcclxiiij mense Septembris facta est hec convencio de voluntate et assensu venerabilis patris Walteri Dei gracia Bath et Well electi inter discretos viros dnm Willelmum de Button rectorem ecclesie de Sowy et Magistrum Godefridum Giffard rectorem ecclesie de Chedeseye videlicet quod predictus W rector ecclesie de Sowy tradidit et dimisit ad firmam decimas duorum pratorum videlicet de Leuedymede et de Newemede ad ecclesiam suam de Sowy pleno iure spectantes dicto Magistro G rectori ecclesie de Chedeseye quoad vixerit idem G pro ij solidis reddendis annuatim ecclesie de Sowy et eius rectori in festo Sancti Michaelis apud Sowy ita quod ipso G rectori ecclesie de Chedeseye cedente vel decedente decime predictorum pratorum pleno iure quoad possessionem et proprietatem ad ecclesiam de Sowy statim revertantur et rector ipsius ecclesie de Sowy quicunque tunc fuerit eas libere colligat et integre percipiat tanquam suas in perpetuum et ad hanc convencionem per omnia fideliter observanda[m] concesserunt partes quod de plano et absque strepitu iudiciali per quemcunque iudicem ordinarium vel delegatum compellantur quociens opus fuerit non obstantibus aliquibus excepcionibus aut defensionibus personalibus vel realibus que sibi vel procuratoribus suis competere possint contra convencionem predictam In cuius rei testimonium presenti scripto duplicato idem rectores una cum sigillo prefati dni electi sua alternatim apposuerunt sigilla Dat mensis Octobr anno Dni [mcclxiiij]

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Memorandum quod anno Dni mcclxiiij mense Septembrisdate facta est hec convencio de voluntate et assensu venerabilis patris Walteri Dei gracia Bath et Well electi inter discretos viros dnm Willelmum de Button rectorem ecclesie de Sowy et Magistrum Godefridum Giffard rectorem ecclesie de Chedeseye videlicet quod predictus W rector ecclesie de Sowy tradidit et dimisit ad firmam decimas duorum pratorum videlicet de Leuedymede et de Newemede ad ecclesiam suam de Sowy pleno iure spectantes dicto Magistro G rectori ecclesie de Chedeseye quoad vixerit idem G pro ij solidisnumeral reddendis annuatim ecclesie de Sowy et eius rectori in festo Sancti Michaelis apud Sowy ita quod ipso G rectori ecclesie de Chedeseye cedente vel decedente decime predictorum pratorum pleno iure quoad possessionem et proprietatem ad ecclesiam de Sowy statim revertantur et rector ipsius ecclesie de Sowy quicunque tunc fuerit eas libere colligat et integre percipiat tanquam suas in perpetuum et ad hanc convencionem per omnia fideliter observanda[m] concesserunt partes quod de plano et absque strepitu iudiciali per quemcunque iudicem ordinarium vel delegatum compellantur quociens opus fuerit non obstantibus aliquibus excepcionibus aut defensionibus personalibus vel realibus que sibi vel procuratoribus suis competere possint contra convencionem predictam In cuius rei testimonium presenti scripto duplicato idem rectores una cum sigillo prefati dni electi sua alternatim apposuerunt sigilla Dat mensis Octobr anno Dni [mcclxiiij]date