Charter Document - 00770030

Charter Document - 00770030


Charter Number: 00770030
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1213 - 1214
Date type: Internal, Episcopal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Jocelinus Dei gracia Bath episcopus eternam in Domino salutem Inherentes vestigiis bone memorie Savarici predecessoris nostri ad peticionem ecclesiarum nostrarum et de assensu et voluntate ipsarum concessimus Deo et ecclesie nostre Glaston et presenti carta confirmavimus ecclesiam de Est Pennard cum omnibus pertinenciis suis volentes quod proventus ipsius ecclesie per manum sacriste qui pro tempore fuerit in fabrica ecclesie Glaston fideliter expendantur salva perpetua vicaria sex marcarum competenter assignata cum manso competenti viro ydoneo qui in ipsa ecclesia resideat perpetuo conferenda idem autem tanquam perpetuus vicarius ipsius ecclesie onera sustinebit quod ut perpetua firmitate roboretur presenti carte sigillum nostrum duximus apponendum multis presentibus Dat per manum nostram apud Bath in festo Sancti Remigii pontificatus nostri anno octavo

Source (click image below to view full size)