Charter Document - 00760923

Charter Document - 00760923


Charter Number: 00760923
Cartulary Title: The Percy Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1276
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta [] apud Westmonasterium in octabis sancti Martini anno [] Edwardi filii regis Henrici quarto [] inter Symonem de bamburgh et clariciam uxorem ejus querentes et alienoram que fuit uxor domini henrici de perci deforciantem per Petrum de Acre positum loco suo [] de uno mesuagio duodecim acris terre et dimidia una acra prati et una acra bosci [] in petteworth Unde [] predicti Symon et Claricia recognoverunt predictum tenementum esse jus ipsius Alienore ut illud quod ipsa Alienora habet de dono predictorum Symonis et Claricie Et pro hac recognicione [] Alienora concessit predictis Symoni et Claricie predictum tenementum [] habend et tenend [] de predicta Alienora [] tota vita utriusque ipsorum Symonis et Claricie reddendo inde per annum tres solidos [] ad festum sancti Thome Apostoli et [] ad Nativitatem sancti Johannis Baptiste et faciendo inde forinsecum servicium quantum pertinet ad tantum tenementum de eodem feodo in eadem villa []

Source (click image below to view full size)