Charter Document - 00760867

Charter Document - 00760867


Charter Number: 00760867
Cartulary Title: The Percy Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Court Record
Date: 1287 - 1288
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In octabis sancti Hillarii anno regni regis Edwardi avi regis nunc xvj coram Thoma de Weyland et sociis suis justiciariis de Banco Assisa venit recognitura quis advocatus tempore pacis ultimam personam presentavit que mortua est ad ecclesiam de Heschet que vacat et cujus advocacionem Rogerus la Ware clamat versus Abbatem de Begeham et Baldewynum de Aldeham [] Et unde dicit quod quidam Johannes la Ware pater predicti Rogeri cujus heres ipse est tempore pacis tempore domini Henrici regis patris domini Regis nunc ultimo presentavit ad predictam ecclesiam quondam Thomam la Ware clericum suum qui ad presentacionem suam fuit admissus et institutus et ultimo obiit persona in eadem per cujus mortem predicta ecclesia modo vacat [] Et Baldewynus venit et dicit quod ad ipsum pertinet presentare ad predictam ecclesiam Dicit enim quod quidam Willelmus de Esshete qui tenuit manerium de Esshete ad quod advocacio ecclesie predicte pertinet presentavit ad predictam ecclesiam predictum Thomam la Ware clericum suum qui ad presentacionem suam fuit admissus et institutus et postea dedit predictum manerium de Esshete cuidam Ricardo de Pevense cum omnibus suis pertinenciis et idem Ricardus postmodum illud dedit cuidam Thome de Aldeham patri predicti Baldewini cujus heres ipse est unde dicit quod predictus Thomas fuit presentatus ad predictam ecclesiam per predictum Willelmum et non per predictum Johannem Et de hoc ponit se super patriam et Rogerus similiter Ideo capiatur assisa Sed ponitur in respectum usque a die Pasche in xv dies pro defectu recognitorum quia nullus venit [] Et preceptum est vicecomiti quod apponat tot et tales [] Et illos habeat hic ad prefatum terminum ad faciendum assisam illam []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




In octabis sancti Hillarii anno regni regis Edwardi avi regis nunc xvjdate coram Thoma de Weyland et sociis suis justiciariis de Banco Assisa venit recognitura quis advocatus tempore pacis ultimam personam presentavit que mortua est ad ecclesiam de Heschet que vacat et cujus advocacionem Rogerus la Ware clamat versus Abbatem de Begeham et Baldewynum de Aldeham [] Et unde dicit quod quidam Johannes la Ware pater predicti Rogeri cujus heres ipse est tempore pacis tempore domini Henrici regis patris domini Regis nunc ultimo presentavit ad predictam ecclesiam quondam Thomam la Ware clericum suum qui ad presentacionem suam fuit admissus et institutus et ultimo obiit persona in eadem per cujus mortem predicta ecclesia modo vacat [] Et Baldewynus venit et dicit quod ad ipsum pertinet presentare ad predictam ecclesiam Dicit enim quod quidam Willelmus de Esshete qui tenuit manerium de Esshete ad quod advocacio ecclesie predicte pertinet presentavit ad predictam ecclesiam predictum Thomam la Ware clericum suum qui ad presentacionem suam fuit admissus et institutus et postea dedit predictum manerium de Esshete cuidam Ricardo de Pevense cum omnibus suis pertinenciis et idem Ricardus postmodum illud dedit cuidam Thome de Aldeham patri predicti Baldewini cujus heres ipse est unde dicit quod predictus Thomas fuit presentatus ad predictam ecclesiam per predictum Willelmum et non per predictum Johannem Et de hoc ponit se super patriam et Rogerus similiter Ideo capiatur assisa Sed ponitur in respectum usque a die Pasche in xvnumeral dies pro defectu recognitorum quia nullus venit [] Et preceptum est vicecomiti quod apponat tot et tales [] Et illos habeat hic ad prefatum terminum ad faciendum assisam illam []