Charter Document - 00760864

Charter Document - 00760864


Charter Number: 00760864
Cartulary Title: The Percy Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1231
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta [] apud Westmonasterium in crastino sancti Johannis Baptiste anno [] Henrici filii regis Johannis quintodecimo [] inter Henricum de Percy querentem et Willelmum de Percy inpedientem de manerio de Heschite [] unde placitum warantie carte summonitum fait inter eos [] scilicet quod predictus Willelmus concessit totum predictum manerium [] et insuper de incremento totum boscum de Lewertdescumbe et totum boscum de Loppescumbe et Patchescumbe et pasturam inter predictos boscos [] esse jus ipsius Henrici ut ea que idem Henricus habet de dono ipsius Willelmi habend et tenend ipsi Henrico et heredibus suis de se et uxore sibi desponsata procreatis de predicto Willelmo [] reddendo inde annuatim unum par calcarum deauratorum vel xii d ad Pascha pro omni servicio [] Concessit eciam idem Willelmus [] quod idem Henricus possit de predicta terra viginti libratas dare vendere vel alienare [] vel totam terram invadiare sine ullo inpedimento ipsius Willelmi Et pro hac [] idem Henricus dedit predicto Willelmo unum austurcum sorum Et hec concordia facta est inter eos salva eidem Willelmo [] chacia sua in predictis boscis ubique ad omnimodas feras inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta [] apud Westmonasterium in crastino sancti Johannis Baptiste anno [] Henrici filii regis Johannis quintodecimo [] inter Henricum de Percy querentem et Willelmum de Percy inpedientem de manerio de Heschite [] unde placitum warantie carte summonitum fait inter eos [] scilicet quod predictus Willelmus concessit totum predictum manerium [] et insuper de incremento totum boscum de Lewertdescumbe et totum boscum de Loppescumbe et Patchescumbe et pasturam inter predictos boscos [] esse jus ipsius Henrici ut ea que idem Henricus habet de dono ipsius Willelmi habend et tenend ipsi Henrico et heredibus suis de se et uxore sibi desponsata procreatis de predicto Willelmo [] reddendo inde annuatim unum par calcarum deauratorum vel xiinumeral d ad Pascha pro omni servicio [] Concessit eciam idem Willelmus [] quod idem Henricus possit de predicta terra viginti libratas dare vendere vel alienare [] vel totam terram invadiare sine ullo inpedimento ipsius Willelmi Et pro hac [] idem Henricus dedit predicto Willelmo unum austurcum sorum Et hec concordia facta est inter eos salva eidem Willelmo [] chacia sua in predictis boscis ubique ad omnimodas feras inperpetuum