Charter Document - 00760833
| Charter Number: | 00760833 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Percy Chartulary |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1152 - 1157 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Willelmus Comes Northumb justiciis suis constabularius suis vicecomitibus suis ministris suis omnibus necnon omnibus hominibus suis Francis et Anglicis Northumb qui sunt et qui venturi sunt salutem Notum vobis facio quatinus do et concedo Willelmo de Vescy ut habeat forum suum apud Sanctum Walericium qui vocatur Neubiginge cum omnibus rebus et rectitudinibus omnibus que melius et liberius pertineant ulli foro totius Northumbrie ita libere quiete et honorifice sicut aliquis in tota Northumbrie habet et tenet forum suum liberius et honorabilius Volo et iubeo quod idem Willelmus de Vescy teneat predictum forum et habeat Testantibus hiis Osberto priore de Jeddeworth Ada comitissa matre ejus Gilleberto constabulario Odenel Denframvilla Edmundo Camerario Hugone Giffard Willelmo Masculo Rodberto de Bailliol Magistro Ricardo de Deuel Waltero de Peletot Magistro Godfrido apud Edenburgh
