Charter Document - 00760757

Charter Document - 00760757


Charter Number: 00760757
Cartulary Title: The Percy Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1225
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta [] in vigilia sancti Laurencii apud Novum Castrum anno regni regis Henrici filii regis Johannis nono inter Abbatem de Novo monasterio querentem et Johannem filium roberti de quadam pastura de Westrington unde contencio fuit inter illos scilicet quod idem Johannes filius Roberti concessit pro salute anime sue et patris sui et uxoris sue [] Deo et abbati et monachis de Novo Monasterio pasturam infra has divisas scilicet ab eo loco usque Wyteden ubi descendit in Funt et sic ascendendo per Funt usque ad regiam viam que venit de Heselden et extendit versus North et per eandem viam usque ad Helantre descendendo usque ad Yleybern et de Yleybern usque ad viam que se extendit versus austrum de Crokestans per antiquam viam usque Maghild et per Maghild usque ad Maghildleuid ad omnimoda averia [] cubancia et levancia ad grangiam suam de Westrington et ad haracium suum Idem eciam Johannes concessit eisdem sufficienter estoveria sua ad dictam grangeam suam de Westrincton in bosco suo contento infra predictas divisas cum visu forestariorum ipsius [] sine vasto sufficienter ad ibidem ardendum claudendum et edificandum Concessit eciam eisdem petariam propinquiorem juxta Alduchastell quietam eisdem de se [] ire et redire ad eandem petariam cum carris suis [] Et sciendum est quod idem Johannes [] habebunt pasturam infra predictus divisas ad omnimoda averia sua propria pertinencia ad manerium suum de Roubiry nec aliqua alia averia quam sua propria infra predictas divisas attrahent vel habebunt nec aliquis hominum suorum ibi pasturam habebit []

Source (click image below to view full size)