Charter Document - 00760755

Charter Document - 00760755


Charter Number: 00760755
Cartulary Title: The Percy Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Carliolum die Dominica proxima post festum Assumpcionis Beate Marie anno regni regis Johannis decimo coram ipso domino rege Rogero de Lascy constabulario Cestrie Symone de Pateshill Jacobo de Poterna justiciariis [] inter Rogerum de Merlay petentem et robertum filium Rogeri tenentem de quadam parte foreste de Routbyry unde contencio fuit inter eos et unde cirographum istud factum fuit inter eos coram eodem domino rege et per preceptum ipsius domini regis scilicet quod idem Rogerus recognovit et concessit totam predictam forestam esse Jus ipsius Roberti ut pertinentem ad manerium suum de Roubiry Et pro hac [] idem Robertus concessit hominibus ipsius Rogeri de Wyndegates et abbati de Novo Monasterio et ejus successoribus ad averia eorum cubancia et levancia ad grangeam eorum de Westrington communam de herbagio tantum in bosco ipsius Roberti in Felberdrig [] Et ita quod per concessionem ipsius Roberti et Rogeri tales sunt divise inter manerium ejusdem Roberti de Roubiry [] et predictum manerium de Wyndegates [] scilicet a capite de Magghild usque in Koket et ab eodem capite de Maghild usque ad Alderecastell et de Alredcastell usque ad Funt et de Fount usque ad Heselden

Source (click image below to view full size)