Charter Document - 00760270

Charter Document - 00760270


Charter Number: 00760270
Cartulary Title: The Percy Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1240
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est convencio facta inter dominum W de Perci ex una parte et Jordanum de Estricia ex altera videlicet quod predictus W commisit ad firmam dicto Jordano unam carucatam terre [] in Spofford de dominico suo et unum toftum quod fuit Henrici fullonis in qua carucata ix acre terre faciunt bovatam habend et tenend dicto Jordano omnibus diebus vite ipsius Jordani Reddendo inde annuatim dicto W de Perci [] vel ballivis suis apud Spofford duo chapella de primerola ad Pascham et duo capella rosarum ad nativitatem sancti Johannis Baptiste et duo capella de solsequio ad festum sancti Michaelis unum domino et aliud domine et ad Natale unum par cyrotecarum furatarum vel vj d pro omni servicio [] Et post decessum dicti Jordani predicta carucata terre [] predicto W [] quiete revertatur Pro autem commissione et concessione prefatus Jordanus concessit quod W de Perci filius dicti W de Perci habeat et hereditarie teneat totam terram suam de Jarum [] post decessum ipsius Jordani si non habuerit dictus Jordanus heredem de uxore sua desponsata quam terram habuit ad Pascha anno regni regis Henrici filii regis Johannis xxiiij Et si dictus W de Perci filius dicti domini W de Perci decesserit priusquam Jordanus habeat alius filius dicti domini W de Perci quem habuit de domina Elena uxore sua vel filia de eadem uxore totam predictam terram [] hereditarie [] Et ad majorem hujus rei evidenciam predictus Jordanus concessit quod veniet in curiam domini regis quando dicto Willelmo placuerit ad hanc convencionem incyrographandam []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est convencio facta inter dominum W de Perci ex una parte et Jordanum de Estricia ex altera videlicet quod predictus W commisit ad firmam dicto Jordano unam carucatam terre [] in Spofford de dominico suo et unum toftum quod fuit Henrici fullonis in qua carucata ixnumeral acre terre faciunt bovatam habend et tenend dicto Jordano omnibus diebus vite ipsius Jordani Reddendo inde annuatim dicto W de Perci [] vel ballivis suis apud Spofford duo chapella de primerola ad Pascham et duo capella rosarum ad nativitatem sancti Johannis Baptiste et duo capella de solsequio ad festum sancti Michaelis unum domino et aliud domine et ad Natale unum par cyrotecarum furatarum vel vjnumeral d pro omni servicio [] Et post decessum dicti Jordani predicta carucata terre [] predicto W [] quiete revertatur Pro autem commissione et concessione prefatus Jordanus concessit quod W de Perci filius dicti W de Perci habeat et hereditarie teneat totam terram suam de Jarum [] post decessum ipsius Jordani si non habuerit dictus Jordanus heredem de uxore sua desponsata quam terram habuit ad Pascha anno regni regis Henrici filii regis Johannis xxiiijdate Et si dictus W de Perci filius dicti domini W de Perci decesserit priusquam Jordanus habeat alius filius dicti domini W de Perci quem habuit de domina Elena uxore sua vel filia de eadem uxore totam predictam terram [] hereditarie [] Et ad majorem hujus rei evidenciam predictus Jordanus concessit quod veniet in curiam domini regis quando dicto Willelmo placuerit ad hanc convencionem incyrographandam []