Charter Document - 00760077

Charter Document - 00760077


Charter Number: 00760077
Cartulary Title: The Percy Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Obligation
Date: 1307 - 1308
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Hoc scriptum cirographatum testatur quod cum dominus Raynerus de Knol miles teneatur per quoddam scriptum obligatorium in centum marcis sterlingorum domino henrico de Perci in hec verba [] Ad quam quidem solucionem dictis die et loco faciendam obligo me [] omnia bona mea mobilia et inmobilia in quibus manibus devenerunt [] Datum apud Bolton in Craven die Lune proxima ante festum Purificacionis beate Marie anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi primo dictus dominus Henricus hoc presenti scripto concessit [] quod de predicto domino Reynero de Knoll in tota vita ipsius domini Rayneri nichil exigere possint de predictis centum marcis per predictum scriptum obligatorium quoquomodo set si Beatrix uxor ipsius domini Raineri superstes fuerit post decessum dicti domini Reyneri et recusaverit quietum clamare quantum in illa est dicto domino Henrico [] totum Jus [] in advocacione ecclesie de Arneclif cum fuerit manifeste requisita per predictum dominum Henricum [] de qua quidem advocacione dicte ecclesie dictus dominus Raynerus predictum dominum Henricum [] per cartam suam feoffavit extunc predictus dominus Henricus [] habeant accionem petendi predictas centum marcas versus heredes et executores predicti domini Rayneri per predictum scriptum obligatorium extunc in suo robore duraturum et si predicta Beatrix decesserit vivente ipso domino Raynero vel post decessum ipsius domini Rayneri superstes fuerit et totum jus [] de predicta advocacione quiete clamaverit dicto domino Henrico de Perci [] tunc prescriptum obligatorium de predictis centum marcis quod predictas dominus Henricus habet de predicto Raynero omnino adnichiletur cassetur et pro nullo habeatur in quibuscumque manibus inveniatur []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hoc scriptum cirographatum testatur quod cum dominus Raynerus de Knol miles teneatur per quoddam scriptum obligatorium in centum marcis sterlingorum domino henrico de Perci in hec verba []embed Ad quam quidem solucionem dictis die et loco faciendam obligo me [] omnia bona mea mobilia et inmobilia in quibus manibus devenerunt [] Datum apud Bolton in Craven die Lune proxima ante festum Purificacionis beate Marie anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi primo dictus dominus Henricus hoc presenti scripto concessit [] quod de predicto domino Reynero de Knoll in tota vita ipsius domini Rayneri nichil exigere possint de predictis centum marcis per predictum scriptum obligatorium quoquomodo set si Beatrix uxor ipsius domini Raineri superstes fuerit post decessum dicti domini Reyneri et recusaverit quietum clamare quantum in illa est dicto domino Henrico [] totum Jus [] in advocacione ecclesie de Arneclif cum fuerit manifeste requisita per predictum dominum Henricum [] de qua quidem advocacione dicte ecclesie dictus dominus Raynerus predictum dominum Henricum [] per cartam suam feoffavit extunc predictus dominus Henricus [] habeant accionem petendi predictas centum marcas versus heredes et executores predicti domini Rayneri per predictum scriptum obligatorium extunc in suo robore duraturum et si predicta Beatrix decesserit vivente ipso domino Raynero vel post decessum ipsius domini Rayneri superstes fuerit et totum jus [] de predicta advocacione quiete clamaverit dicto domino Henrico de Perci [] tunc prescriptum obligatorium de predictis centum marcis quod predictas dominus Henricus habet de predicto Raynero omnino adnichiletur cassetur et pro nullo habeatur in quibuscumque manibus inveniatur []