Charter Document - 00760076

Charter Document - 00760076


Charter Number: 00760076
Cartulary Title: The Percy Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1257
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Anno regni regis Henrici filii regis Johannis xlj in crastino Sancte Trinitatis apud Naffrington facta fuit hec convencio coram domino Henrico de Sancto Petro Willelmo de Percy Waltero de Perci Radulfo de Hautley Radulfo de H [] ham Ricardo Calley magistro Ricardo de Sancto Laurencio Waltero de Stokes et aliis ibidem tunc presentibus inter dominum henricum de Percy ex una parte et dominam Elenam de Perci matrem ejus ex altera de terris et tenementis [] unde predicta Elena post mortem Willelmi de Perci quondam viri sui fuit dotata in Spofford Linton Langestroth et in Craven ita videlicet quod predicta Elena [] quietum clamavit dicto Henrico de Perci filio suo omnes terras et tenementa et alia prenotata [] exceptis domino Johanne le Vavassour et servicio Godefridi de Alta Ripa et servicio Ricardi Calle et servicio suo et Willelmo parcario nativo et ejus servicio que predicte Elene ut prius in dotem remanebunt Pro hac [] predictus Henricus in escambium ejusdem dotis prenominate pro parte omnes villanos suos cum eorum terris et tenementis et sequelis apud Naffrington et Wendeford exceptis Waltero Juvene de Driffeld et Willelmo Totan de eadem et [] preposito de Naffrington et suo servicio quo predicto Henrico remanebunt ei in dotem concessit et assignavit ei quatuor libras viij et obolum annuatim percipienda in molendino de Naffrington Et si contingat predictum molendinum per combustionem ignis vel per undacionem aque dampnificetur vel deterioretur ita quod ad valenciam iiij viij oboli non valeat respondere predictus Henricus predicte Elene in dominicis suis et in aliis rebus in loco competente in eadem villa [] plene satisfaciet de predictis iiij viij obolo []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Anno regni regis Henrici filii regis Johannis xlj in crastino Sancte Trinitatisdate apud Naffrington facta fuit hec convencio coram domino Henrico de Sancto Petro Willelmo de Percy Waltero de Perci Radulfo de Hautley Radulfo de H [] ham Ricardo Calley magistro Ricardo de Sancto Laurencio Waltero de Stokes et aliis ibidem tunc presentibus inter dominum henricum de Percy ex una parte et dominam Elenam de Perci matrem ejus ex altera de terris et tenementis [] unde predicta Elena post mortem Willelmi de Perci quondam viri sui fuit dotata in Spofford Linton Langestroth et in Craven ita videlicet quod predicta Elena [] quietum clamavit dicto Henrico de Perci filio suo omnes terras et tenementa et alia prenotata [] exceptis domino Johanne le Vavassour et servicio Godefridi de Alta Ripa et servicio Ricardi Calle et servicio suo et Willelmo parcario nativo et ejus servicio que predicte Elene ut prius in dotem remanebunt Pro hac [] predictus Henricus in escambium ejusdem dotis prenominate pro parte omnes villanos suos cum eorum terris et tenementis et sequelis apud Naffrington et Wendeford exceptis Waltero Juvene de Driffeld et Willelmo Totan de eadem et [] preposito de Naffrington et suo servicio quo predicto Henrico remanebunt ei in dotem concessit et assignavit ei quatuor libras viij et obolum annuatim percipienda in molendino de Naffrington Et si contingat predictum molendinum per combustionem ignis vel per undacionem aque dampnificetur vel deterioretur ita quod ad valenciam iiij viij oboli non valeat respondere predictus Henricus predicte Elene in dominicis suis et in aliis rebus in loco competente in eadem villa [] plene satisfaciet de predictis iiij viij obolo []