Charter Document - 00760042
| Charter Number: | 00760042 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Percy Chartulary |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1239 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis Concordia facta [] apud Sanctam Brigidam Londoniis in octabis Sancte Trinitatis anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo tercio [] inter Willelmum le Vavassour querentem et Willelmum de Perci deforciantem de marisco in Wulsington qui est inter Tadecastre et Wulsington Unde placitum finis facti summonitum fuit [] predictus Willelmus de Percy recognovit totum predictum mariscum esse Jus ipsius Willelmi le Vavassur et illum [] quietum clamavit [] eidem Willelmo le Vavassour Et pro hac [] idem Willelmus le Vavassur dedit predicto Willelmo de Perci decem marcas argenti
