Charter Document - 00760041

Charter Document - 00760041


Charter Number: 00760041
Cartulary Title: The Percy Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1182
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Eboracum die sancte Margarete anno vicesimo viij regni regis Henrici secundi coram Thoma filio Bernardi et Alano de Furnellis et Roberto de Whitefeld tunc justiciis domini regis et coram ceteris baronibus qui tunc ibi aderant inter Agnetem de Percy et Willelmum de Percy nepotem suum filium Alani de Perci scilicet quod prefata Agnes de Perci dedit predicto Willelmo de Perci terram redditus centum solidorum scilicet vj bovatas terre in Betmeslay cum omnibus pertinenciis et vij bovatas terre in Aystaneby cum omnibus pertinenciis et quatuor bovatas terre in Littona cum omnibus pertinenciis cum legali estor ita quod predicte terre cum legali estor valent c s scilicet pro clamio suo de Gairegrava et quieta clamancia ipsi Agneti de Perci et heredibus suis de se et heredibus suis Et quia predicte vj bovate terre in Betmeslay nondum sunt quiete ideo predictus Willelmus de Perci octo annis habebit ex redditu molendinorum de Topclive iiij marcas annuatim duas marcas ad Pentecosten et duas ad festum sancti Martini finitis octo annis predictus Willelmus de Perci habebit vj bovatas terre in Betmeslay liberas et quietas et predicte quatuor marce remanebunt quiete ipsi Agneti de Perci et si quod escaetum puelle vel mulieris sororis vel filie alicujus militis in manus dicte Agnetis de Perci evenerit habentis redditum decem librarum vel duodecim ipsa Agnes de Percy eam predicto Willelmo de Perci matrimonio copulabit et terre redditus centum solidorum remanebunt quiete et libere ipsi Agneti de Perci et heredibus suis Et si quod escaetum non evenerit in manus ipsius Agnetis de Perci tunc predictus Willelmus de Perci et heredes sui tenebunt predictas terras scilicet in Betmeslai et Aystaneby et in Littona libere et quiete Faciendo servicium Agneti de Perci et heredibus suis pro tercia parte unius militis feodi Et hoc est legale estor una carucata bovum et viginti quatuor vacce et septem equi et due sues ad predictas terras restaurandum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Eboracumlocation die sancte Margarete anno vicesimo viij regni regis Henrici secundidate coram Thoma filio Bernardi et Alano de Furnellis et Roberto de Whitefeld tunc justiciis domini regis et coram ceteris baronibus qui tunc ibi aderant inter Agnetem de Percy et Willelmum de Percy nepotem suum filium Alani de Perci scilicet quod prefata Agnes de Perci dedit predicto Willelmo de Perci terram redditus centum solidorum scilicet vj bovatasnumeral terre in Betmeslay cum omnibus pertinenciis et vij bovatasnumeral terre in Aystaneby cum omnibus pertinenciis et quatuor bovatas terre in Littona cum omnibus pertinenciis cum legali estor ita quod predicte terre cum legali estor valent c snumeral scilicet pro clamio suo de Gairegrava et quieta clamancia ipsi Agneti de Perci et heredibus suis de se et heredibus suis Et quia predicte vj bovatenumeral terre in Betmeslay nondum sunt quiete ideo predictus Willelmus de Perci octo annis habebit ex redditu molendinorum de Topclive iiij marcasnumeral annuatim duas marcas ad Pentecosten et duas ad festum sancti Martini finitis octo annis predictus Willelmus de Perci habebit vj bovatasnumeral terre in Betmeslay liberas et quietas et predicte quatuor marce remanebunt quiete ipsi Agneti de Perci et si quod escaetum puelle vel mulieris sororis vel filie alicujus militis in manus dicte Agnetis de Perci evenerit habentis redditum decem librarum vel duodecim ipsa Agnes de Percy eam predicto Willelmo de Perci matrimonio copulabit et terre redditus centum solidorum remanebunt quiete et libere ipsi Agneti de Perci et heredibus suis Et si quod escaetum non evenerit in manus ipsius Agnetis de Perci tunc predictus Willelmus de Perci et heredes sui tenebunt predictas terras scilicet in Betmeslai et Aystaneby et in Littona libere et quiete Faciendo servicium Agneti de Perci et heredibus suis pro tercia parte unius militis feodi Et hoc est legale estor una carucata bovum et viginti quatuor vacce et septem equi et due sues ad predictas terras restaurandum