Charter Document - 00760005

Charter Document - 00760005


Charter Number: 00760005
Cartulary Title: The Percy Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198 - 1199
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis Concordia facta in curia domini regis apud Eboracum die Jovis proximo post Purificacionem beate Marie anno regni regis Ricardi decimo coram Hugone Bardl[ulf] Magistro Rogero Arundel Galfrido Haget Philippo filio Roberti Jollano de Nevill justiciariis domini regis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Sibillam de Vall[oniis] et Agnetem de Percy petentes et Robertum prepositum et capitulum sancti Johannes Beverlacensis et Galfridum personam de Burton defendentes super advocacione ecclesie de Lekenfeld Unde recognicio fuit summonita [inter eos in prefata] per breve de ultima presentacione videlicet quod predicti Robertus prepositus et capitulum et Galfridus persona quietam clamaverunt et liberam de se advocacionem tocius prefate ecclesie de Lekenfeld cum omnibus pertinenciis prefatis Sibille et Agneti et heredibus ipsius Agnetis inperpetuum Predicti quidem Robertus capitulum et Galfridus persona concesserunt predictis Sibille et Agneti et heredibus Agnetis cimiterium et sepulturam fieri circa ecclesiam de Lekenfeld Et pro hac quieta clamacione fine et concordia prefata ecclesia de Lekenfeld reddet annuatim prefate ecclesie de Burton octo solidos argenti scilicet quatuor ad Pentecosten et quatuor ad festum sancti Martini pro omni ecclesiastica consuetudine Prescripti siquidem prepositus et ejus successores prepositi et capitulum admittent personas ad ecclesiam de Lekenfeld ad presentacionem prefatarum Sibille et Agnetis et heredum Agnetis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis Concordia facta in curia domini regis apud Eboracum die Jovis proximo post Purificacionem beate Marie anno regni regis Ricardi decimo coram Hugone Bardl[ulf] Magistroname Rogero Arundelname Galfrido Hagetname Philippo filio Robertiname Jollano de Nevill justiciariis domininame regis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Sibillam de Vall[oniis]name et Agnetem de Percyname petentes et Robertumname prepositum et capitulum sancti Johannes Beverlacensis et Galfridum personam de Burtonname defendentes super advocacione ecclesie de Lekenfeld Unde recognicio fuit summonita [inter eos in prefata] per breve de ultima presentacione videlicet quod predicti Robertusname prepositus et capitulum et Galfridusname persona quietam clamaverunt et liberam de se advocacionem tocius prefate ecclesie de Lekenfeld cum omnibus pertinenciis prefatis Sibillename et Agnetiname et heredibus ipsius Agnetisname inperpetuum Predicti quidem Robertusname capitulum et Galfridusname persona concesserunt predictis Sibillename et Agnetiname et heredibus Agnetis cimiterium et sepulturam fieri circa ecclesiam de Lekenfeld Et pro hac quieta clamacione fine et concordia prefata ecclesia de Lekenfeld reddet annuatim prefate ecclesie de Burton octo solidos argenti scilicet quatuor ad Pentecosten et quatuor ad festum sancti Martini pro omni ecclesiastica consuetudine Prescripti siquidem prepositus et ejus successores prepositi et capitulum admittent personas ad ecclesiam de Lekenfeld ad presentacionem prefatarum Sibillename et Agnetisname et heredum Agnetisname