Charter Document - 00760002

Charter Document - 00760002


Charter Number: 00760002
Cartulary Title: The Percy Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1230
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Sancte Trinitatis in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis quarto decimo [] inter Willelmum priorem de parco querentem per fratrem Willelmum canonicum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Willelmum de Percy deforciantem per Walterum de London positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de communa pasture in Hangandeby unde idem prior questus fuit quod predictus Willelmus de Percy injuste exigebat communam pasture in Hangandeby desicut idem prior nullam communam habuit in villa ipsius Willelmi de Percy in Tadecastre nec idem Willelmus servicium ei fecit quare communam habere debuit Et unde [] predictus Willelmus de Percy recognovit totam predictam communam pasture esse jus ipsius prioris et ecclesie beati Johannis Evangeliste de Perco et illam [] quietam clamavit [] predicto priori [] inperpetuum [] Et pro hac [] idem prior dedit predicto Willelmo decem acras terre in campo de Hangandeby scilicet illas decem acras terre que jacent propinquiores aque de Fosse versus boscum de Cadreton et inter boscum de Hangandeby et moram et campum de Tadecastre et tres acras prati in campo de Stutton quas predictus prior habuit de dono Roberti de Lelay et Hawisie de Mitton et attachiamentum cujusdam stagni de altitudine decem pedum a mesuagio ubi Robertus de Lelay manere solebat usque ad croftum ubi Hawisia manere solebat et unum toftum et unum croftum [] in villa de Swmaws[] que Thomas Drie tenuit et de Ricardo de Normanvill et heredibus suis de tenemento quod tenuerunt in Oxton duodecim denarios per annum Et hec concordia facta fuit presente predicto Ricardo et cognoscente se debere predicto priori et successoribus suis duodecim denarios per annum de predicto tenemento

Source (click image below to view full size)