Charter Document - 00750465

Charter Document - 00750465


Charter Number: 00750465
Cartulary Title: The Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1240 - 1241
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus hoc scriptum visuris vel audituris quod omnes querele mote inter abbatem de Sallai et Willelmum Graindorge tam de molendino ventorie quam omnibus aliis disseisinis in villa et in territorio de Berghubi factis sub hac forma pacis conquieverunt scilicet quod predictus W prosternet et amovebit dictum molendinum ita quod nec ipse nec heredes sui nec aliquis per eos dictum molendinum vel aliud ventor[] levabunt nec facient in territorio de Bergebi ad gravamen vel nocumentum dictorum abbatis et conventus scilicet in nullo loco ubi aliquam habent communam herbagii ita tamen quod licebit dicto Willelmo et heredibus suis levare molendinum aquarum ubi locum ydoneum invenerit in predicta communa Preterea restituet eisdem monachis omnes terras de quibus eos dissaisivit in eadem Abbas vero prefatus restituet dicto Willelmo omnes terras de quibus dictus Willelmus dissaisitus est per abbatem vel suos quantum potuerit racionabiliter ostendere Actum apud Ebor coram domino Roberto de Laxinton et sociis ejus justiciariis domini regis et aliis fidelibus die conversionis sancti Pauli anno regni Henrici filii Johannis xx quinto His testibus Willelmo de Middeltona tunc vicecomite G de Rufford[] N Pincerna et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Notum sit omnibus hoc scriptum visuris vel audituris quod omnes querele mote inter abbatem de Sallainame et Willelmum Graindorgename tam de molendino ventorie quam omnibus aliis disseisinis in villa et in territorio de Berghubi factis sub hac forma pacis conquieverunt scilicet quod predictus Wname prosternet et amovebit dictum molendinum ita quod nec ipse nec heredes sui nec aliquis per eos dictum molendinum vel aliud ventor[] levabunt nec facient in territorio de Bergebi ad gravamen vel nocumentum dictorum abbatisname et conventusname scilicet in nullo loco ubi aliquam habent communam herbagii ita tamen quod licebit dicto Willelmoname et heredibus suis levare molendinum aquarum ubi locum ydoneum invenerit in predicta communa Preterea restituet eisdem monachisname omnes terras de quibus eos dissaisivit in eadem Abbasname vero prefatus restituet dicto Willelmoname omnes terras de quibus dictus Willelmusname dissaisitus est per abbatemname vel suos quantum potuerit racionabiliter ostendere Actum apud Ebor coram domino Roberto de Laxintonname et sociis ejus justiciariis domini regisname et aliis fidelibus die conversionis sancti Pauli anno regni Henrici filii Johannis xx quintodate His testibus Willelmo de Middeltona tunc vicecomitename G de Ruffordname[] N Pincernaname et aliis