Charter Document - 00750419
Charter Number: | 00750419 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1223 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est composicio facta pro bono pacis inter domum de Fontibus et domum de Sallai anno gracie mccxxiij super contencionibus ortis inter predictas domos de vicinitate locorum scilicet quod domus de Sallai concessit domui de Fontibus ut libere et sine accusacione ordinis habeat conversos suos habitantes ad locum suum de Arneforde in Craven ita tamen quod occasione hujus concessionis predicta domus de Fontibus de cetero terram vel pasturam non capiet super domum de Sallai contra statuta ordinis sine assensu ejusdem domus Similiter autem domus de Fontibus concessit domui de Sallai ut sine accusacione ordinis habeat conversos suos habitantes ad locum suum de Litton ita tamen quod occasione hujus concessionis vel habitacionis predicta domus de Sallai de cetero terram vel pasturam non capiet super domum de Fontibus insuper domus de Sallai concessit et confirmavit domui de Fontibus terras reditus possessiones et quicquid habuit in territorio de Prestona et de Arneforde sicut carte donatorum quas inde habet testantur et proportant salvo sibi et hominibus suis et averiis suis libero introitu et exitu et transitu per territorium de Prestona sicut continetur in carta Helie de Hamundvil et salva sibi communa in petraria si aliqua ibidem inventa fuerit ad domos cooperiendas Domus autem de Fontibus concessit spontanee et libera voluntate domui de Sallai liberum et racionabilem transitum per terram de Arneforde extra pratum et bladum et clausum et pro hiis omnibus predicta domus de Fontibus solvet annuatim domui de Sallai unam marcam argenti medietatem ad Pentecosten et medietatem ad festum sancti Martini Et ut hec composicio rata et inconcussa inperpetuum permaneat utriusque capituli consensu confirmatur et utriusque partis sigillis roboratur Hiis testibus Radulfo abbate de Kirkestal Rogero de Dunelm tunc priore de Fontibus Henrico priore de Sallai Thoma subpriore de Fontibus Radulfo subpriore de Sallai Nicholao cellerario de Fontibus Willelmo cellerario de Sallai Radulfo magistro conversorum de Fontibus Henrico magistro conversorum de Sallai
Markups
Names Markup:
Hec est composicio facta pro bono pacis inter domum de Fontibusname et domum de Sallainame anno gracie mccxxiijdate super contencionibus ortis inter predictas domos de vicinitate locorum scilicet quod domus de Sallainame concessit domui de Fontibusname ut libere et sine accusacione ordinis habeat conversos suos habitantes ad locum suum de Arneforde in Craven ita tamen quod occasione hujus concessionis predicta domus de Fontibusname de cetero terram vel pasturam non capiet super domum de Sallainame contra statuta ordinis sine assensu ejusdem domusname Similiter autem domus de Fontibusname concessit domui de Sallainame ut sine accusacione ordinis habeat conversos suos habitantes ad locum suum de Litton ita tamen quod occasione hujus concessionis vel habitacionis predicta domus de Sallainame de cetero terram vel pasturam non capiet super domum de Fontibusname insuper domus de Sallainame concessit et confirmavit domui de Fontibusname terras reditus possessiones et quicquid habuit in territorio de Prestona et de Arneforde sicut carte donatorum quas inde habet testantur et proportant salvo sibi et hominibus suis et averiis suis libero introitu et exitu et transitu per territorium de Prestona sicut continetur in carta Helie de Hamundvil et salva sibi communa in petraria si aliqua ibidem inventa fuerit ad domos cooperiendas Domus autem de Fontibusname concessit spontanee et libera voluntate domui de Sallainame liberum et racionabilem transitum per terram de Arneforde extra pratum et bladum et clausum et pro hiis omnibus predicta domus de Fontibusname solvet annuatim domui de Sallainame unam marcam argenti medietatem ad Pentecosten et medietatem ad festum sancti Martini Et ut hec composicio rata et inconcussa inperpetuum permaneat utriusque capituli consensu confirmatur et utriusque partis sigillis roboratur Hiis testibus Radulfo abbate de Kirkestalname Rogero de Dunelm tunc priore de Fontibusname Henrico priore de Sallainame Thoma subpriore de Fontibusname Radulfo subpriore de Sallainame Nicholao cellerario de Fontibusname Willelmo cellerario de Sallainame Radulfo magistro conversorum de Fontibusname Henrico magistro conversorum de Sallainame