Charter Document - 00740191
Charter Number: | 00740191 |
---|---|
Cartulary Title: | Basset Charters c.1120 to 1250 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Appeal, Appointment |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabilibus viris W[illelmus] dei gratia abbati de Tama et priori de Abbendona et magistro T de Wateleia Gilebertus Basset salutem Sciatis me audivisse quod prior et canonici de sancta Fridaswitha ponunt in placitum coram vobis canonicos de Oseneia super ecclesia sancte Marie Magdalene extra portam de Oxneford Sed quia eadem ecclesia spectat ad ecclesiam sancti Georgii que est capella de castello domini regis et si canonici de sancta Fridaswitha possent predictam ecclesiam dirationare vel seisinam eiusdem ecclesie optinere capella ipsa de membra retur et sustineret dominus rex et ballivi eius magnam jacturam et dampnum de servitio suo in prefata ecclesia sancti Georgii cuius luminaria et vicarii sub certo numero assignati prefata ecclesia beate Marie Magdalene et aliis pertinentiis sustentantur Item quia dominus rex utramque ecclesiam prenominatis canonicis de Oseneia propter cartam suam et suorum antecessorum debet warantizare et ad eum pertinet libertates predictarum ecclesiarum et jura integre conservare ideo pro libertate et pert[i]nentiis utriusque ecclesie in predicta causa ad dominum papam appello et etiam presentium latorem R de Bisel ad appellandum coram vobis procuratorem facio Valete et tantum faciatis ut domino regi debitum honorem deferatis
Markups
Names Markup:
Venerabilibus viris W[illelmus] dei gratia abbati de Tama et priori de Abbendona et magistro T de Wateleianame Gilebertus Bassetname salutem Sciatis me audivisse quod prior et canonici de sancta Fridaswithaname ponunt in placitum coram vobis canonicos de Oseneia super ecclesia sancte Marie Magdalenename extra portam de Oxneford Sed quia eadem ecclesia spectat ad ecclesiam sancti Georgii que est capella de castello domini regis et si canonici de sancta Fridaswithaname possent predictam ecclesiam dirationare vel seisinam eiusdem ecclesie optinere capella ipsa de membra retur et sustineret dominus rex et ballivi eius magnam jacturam et dampnum de servitio suo in prefata ecclesia sancti Georgiiname cuius luminaria et vicarii sub certo numero assignati prefata ecclesia beate Marie Magdalene et aliis pertinentiis sustentantur Item quia dominus rex utramque ecclesiam prenominatis canonicis de Oseneianame propter cartam suam et suorum antecessorum debet warantizare et ad eum pertinet libertates predictarum ecclesiarum et jura integre conservare ideo pro libertate et pert[i]nentiis utriusque ecclesie in predicta causa ad dominum papam appello et etiam presentium latorem R de Biselname ad appellandum coram vobis procuratorem facio Valete et tantum faciatis ut domino regi debitum honorem deferatis